Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
135
Einzelbild herunterladen
 

135

tum politicorum tum consistorialium, Professorum omnium et ministrorum EcclesiaeHomagius ante meridiem, Zimmermannus vero a meridie denuo auditur: iam enim saepiusCommissarii utrumque audiverant. Audivisses ibi horrenda et blasphema Weigelii dogmatade Deo, de Christo, de Maria matre Domini, de iustificatione, resurrectione mortuorum,alia approbari. Etsi vero verbum Dei istis blasphemiis opponeretur et monerentur serio,ut mature abiicerent, quae ex putidis fanaticorum hominum lacunis hausissent, quippe quaescripturae auctoritate destituerentur, et totidem essent in Deum blasphemiae, nihil tarnenproficiebamus, illis in importunis clamoribus et invectivis spem omnem collocantibus. 31. d.Ianuarii Studiosi partim infecti, partim suspecti in pleno consessu audiuntur et monenturpaterne, ut ab errore desistant, qui imbiberant, caeteri vero caveant, qui familiaria sibireddiderant scripta Weigelii. Aliqui erant satis obstinati, alii dociles se praebebant.Fuerat autem inter alios quidam Ludovicus Breidenstein pictor Homagio familiaris, qui inaulam vocatus sua facit blasphema Theoplirasti*) et Weigelii de Deo dogmata: negat per-sonas Trinitatis fuisse ab aeterno, nisi potentia, et fatetur, se nunquam in ullo publicocoetu sacra coena usurn esse, sed ipsum sibi administrasse, cuius rei rationem reddereiussus praetendit varias in religione dissensiones et offendicula; vixit autem fere trigintaannos Marpurgi. Primo et secundo die Februar, vota colliguntur, quid de auctoribusturbarum et tum complicibus tum infectis Studiosis fieri debeat. Decernitur HomagiumFol.229.b. et Zimmermannum adhuc aliquoties tenltandos esse, an velint redire ad meliorem mentemabiectis blasphemis erroribus; si resipiscant, habere ecclesiam, de quo sibi gratuletur, sinminus, deportandos esse in diversa loca, ubi ab hominibus remoti custodiantur, donec seretexant; quamobrem opus fore, ut Theologi subinde mutuas sententias cum ipsis con-ferant. Hombergerum et Holstenium a Principe mulctandos esse, Studiosos vero etBreidensteinium, in quo simplicitatis et ignorantiae indicia erant quamplurima, instituendos;Ittersum, si sit inemendabilis, dimittendum potius, quam diutius cum reipublicae periculoalendum: liactenus enim ille et Segar sumptibus Illustrissimi alebantur. Ne autemdeinceps similia mala oriantur, diligentissima inspectione opus esse censent in paedagogaeo,presbyteriorum recta constitutione et disciplinae ecclesiasticae observatione. Vota mittunturCassellas, ubi Consiliarii et ministri iussi omnia legunt suumque calculum Marpurgensibusadiiciunt. Interea Studiosi iterum audiuntur 11. d. Februar, a Rectore et Decanis,quorum aliqui in errore persistunt, alii veritati cedunt. Cum vero Homagius nullamemendationis spem ostenderet, iubente Principe deportatur Regiomontum **). Quod cumvideret Zimmermannus, Consiliariis pro impetranda libertate fit supplex, atque spondet seinstitutionem admissurum esse. Quamobrem Theologi aliquoties cum ipso conferunt, acerrores ex scriptura solide confutant, veritate confirmata. Unde fit, ut ad errorum depre-cationem et publicam poenitentiam se offerret, ad quam admissus est 16. die Iulii. Ea

*) Inter libros in Homagii domo repertos erant »tractatus aliquot Theoplirasti [Paracelsi]germanicis manuscriptis, in denen er von der Gottheit und heil Dreieinigkeit ganz und gar lästerlicheund verkehrte Rede führt«. Gf. Hochhuth l. I. ■p. 88.

**) Oppidum Hassiae superioris.