58
Rerum pub., novitios qui primum Academiam hanc ingrediuntur praeter fas pecunia suaPol.l4l .a. emungere et spoliare quasi solent, ut | fusius ex intimationis.formula patebit. De hisceergo iniquissimis Novitiorum exactionibus cum boni et honesti quidam studiosi conquere-rentur, consultum iüdicarunt Dn. professores, ut severo mandato typis excuso atque templiet collegiorum valvis per dies aliquot affixo, eiusmodi turpissimae compotationes ethelluationes e medio quasi tollantur, quod etiam factum est Dominica Trinit. XXII. cuiusintimationis formulam in rei memoriam huic albo inserendam consultum duxi*).
Fol. 140. WILHELMVS HASSIAE LANDGRAVIVS, CO|MES IN CATZENELNBOGEN, DIEZ,ZIEGENHAIN ET NID | DA etc. ACADEMIAE MARPURGENSIS RECTOR, OMNIBUSAC SINGULIS Eliusdem Civibus. S. D.
DE MAIORIBUS NOSTRIS ROMANUS SCRIPTOR PER QUAM EGREGIE:PLUS APUD EOS, INQVIT, BONI MO I res valent, qaum alibi bonae leges. 0 tem-pora o mores! Quorsum aetas hodierna deflexit?. quam contraria prorsus rationenunc aevi vivitur? potissimum vero quod maxime erubescendum est in Academiiset Scholis publicis, quae ut officinae pietatis atque omnis virtutis essent, a Maioribusinstitutae sunt, Quid vero ibi? optimae quidem leges, sed omnium pessimi mores,quos, quae vitiorum fomes ac nutrix est, quemadmodum ex Agathensi concilio olimscriptum fuit, Ebrietas et Helluatio perenni quasi ubere alit atque fovet.
Quid enim? Incredibile auditu:
Novum compotationis genus a nonnullis Bacchi, seu malis Baccharum filiis institutumesse comperimus, quod peculiari eoque absono minimeque literatas familiaritates etcongressiones decente verbo (Sin ^ennnll ©cfjmaufs indigitare, eiusque sumptuset impendia indignissima ratione a novitiis qni hanc Academiam primum ingrediuntur,praeter fas extorquere solent. Sed et praeterea alterum quendam contra bonosmores exortae Helluatioms modum cognovimus, quem ® t) cfj r ü cfu n g appellant.Facto enim tanquam in praelium impetu, gulae studiosi in Musea et conclavia ali-orum irruunt, vina adferri sibi poscunt, nolenfibus libros et vestimenta auferunt,ablata aliis oppignorant, qua plus quam hostili vi atque iniuria deterriti novitiiquidam et boni adolescentes hinc discedere coacti sunt. Inaudita etiam in hostiumcastris barbaries: quam nostra ex Academia penitus sublatam et quibus possumusgravissimis poenis exterminatam volumus.
Mandamus itaque omnibus huius Academiae' studiosis, ut istis tarn iniuriosiscompotationibus et helluationibus atque si quae sunt aliae iisdem similes ex quibuscrimina oriuntur, quemadmodum de similibus novitiorum Scholasticorum severissimeinterdictis vcxationibus Iustinianus loquitur, abstineant, atque sub carceris, imoetiam ipsius relegationis poena, novitiis aut quibusvis etiam aliis nullam vim et
*) Intimationis formula typis ,expressa inter fol. 139 et 141 albo inserta est.