57
et ut M. Tullius inquit, ne corruptus integro et violatus casto labem infringat*). Hicergo male feriatus Caesar ad diem dictum se sistens multo fletu multisque lachrymisob spem vitae melioris, bonorum intercessione hoc apud Illustriss. nostrum effecit, quodCelsitudo ipsius huic homini nequam poenam relegationis condonaret, atque SenatuiAcademico ipsum ploxtendum traderet. Sed quia nomen eius in Albo nostro deletum fuitipseque totus a corpore Academico exclusus, Academia ipsum recipere noluit, sed omninout turbatorem pacis publicae reiecit: quare cum se ipsum ab omni bonorum conventuatque conversatione, ex decreto publico, eiectum et exclusum videret, hinc abire coactus fuit.
Quartus vero Iohannes Heill Assenheimensis quia corporali iuramento se purgavit,quod licet in foro fuerit, non tarnen fuerit vociferatus neque Lithuanos iniuria aut con-tumelia ulla affecerit, nihil etiam quicquam vel verbis vel factis molitus fuerit, carcerispoena ipsi designata fuit.
Rcliqui vero, qui non authores huius facinoris extiterunt, ipsi vero tumultui inter-fuerunt, pro circumstantiarum ratione mulctati fuerunt.
Causa vero summi istius odii atque simultatum inter Liberos istos Barones Lithuanos(hos enim imprimis persequebantur) et ipsos nobiles Germanicae, ut se ipsos novoFol .l39 .b. et inusitato in hac Academia vocabulo dictitabant, Inationis praecipua ab ipsis Nobilibushaec esse dicebatur, quod Poloni ubivis locorum, imprimis vero in Academiis Germaniae,omnibus Germaniae Nobilibus praeferri velint. Cum ergo idem hoc et in hac Academiaipsis obtigerit, et reliquis omnibus studiosis Nobilibus et statione et dignitate praeferantur,eo ipso quod videant ipsis Lithuanis in templo locum et stationem designatam et con-cessam esse comitibus et liberis Bohemiae Baronibus proximum: in collegiis etiam atquepublicis actibus ut in disputationibus et promotionibus locum ipsis dari superiorem, neglectiset repudiatis prorsus Nobilibus Germaniae, quorum tarnen quam plurimi, si ortu etdignitate ipsis Lithuanis non sint superiores, pares tarnen prorsus esse, et nihilominusillos ut exteros ad summa honorum fastigia extolli, se ipsos vero ut Germaniae membra,ortu tarnen et dignitate illis pares, prorsus negligi et contemni. Atque hinc tantum ex-arsisse odium inter Polonos et ipsos Germaniae Nobiles, ut nisi Nobilibus Germanis idemille locus et statio eadem in templo potissimum concedatur, ita ut una cum Lithuanis etPolonis permixtim locum illum in templo occupent, fieri non posse ut unquam ulla interipsos et Polonos fieri possit reconciliatio.
Hoc ipso anno ab eiusdem farinae studiosis improbis ad hanc nostram Academiamconfluentibus novum quoddam compotationis genus praeter morem et consuetudinem huiusscholae nostrae introductum, quod absono et absurdo vocabulo SDert ißenrtnfl ©djmauB appellaresolent: quemadmodum et alium quendam helluationis modum, quem vocant SDaf; ®if<f)rucfen,quibus iniquissimis compotationibus helluones isti pessimi, pestes et extremae pernicies
*) Haec verba ipsa vix apud Ciceronem reperientur; obversatus esse videlur scribenti locus or.p. Gael. 18, 42: ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat.
8