59
molestiam inferant, belluina helluationum volutabra et gurgustia fugiant, conten-tionum omnium occasiones vitent, atque in hospitiis mensisque suis cum publicetum privatim modeste et sobrie, prout bonos et honestos studiosos decet, vivant.Cumque hoc singulari mentis coecitate [sie], quemadmodum canones ea de re con-queruntur, asscribendum sit, quod in tanta Christianae religionis luce etiam hodieexistant, qui non aliter temporum quorundam Observationen! se suseipere posseputent, ut verba canonis sunt, nisi conviviis et compotationibus gentili ritu institutissolemnitas dierum celebretur, quorum laetitia quam rarissime sine rixis, vulneribuset lachrymis abire solet, admonitos nostros severe volumus, ut quemadmodumImperatores simili de re sancitum reliquerunt, et honestas servetur et verecundiabonis moribus perseveret.
Diligenter vero et in illos Bacchantes, qui eiusmodi aliquid, quod pietati Christianaeet honestati politicae adversabitur, bonisque et vere studioso indignis moribus con-trarium erit, facere vel etiam attentare praesumpserint: et praeterea in istosnocturnos tenebriones inquiremus, qui cyclopicis suis clamoribus, immanibus voci-ferationibus, quas collo e fenestris exerto, novo bacchandi genere excitant, quietemcivitatis turbabunt, inque deprehensos gravissime animadvertemus. Atque haecita unanimi Senatus nostri Academici consilio et decreto inposterum Semper fixa,rata et firma sunto.
Meminisse interim vos etiam volumus, eos qui a parentibus suis aut propinquisad Scholas maxime vero publicas cuiusmodi sunt Academiae mittuntur, vel sponteetiam sua veniunt, hoc consilio mitti, ut moribus elegantiores et in omnis generisartibus eruditiores ad patrios lares aliquando, studiorum suorum curriculo absoluto,revertantur, operamque suam et Ecclesiae et Reipub. ita impendant, ut ea vergatin gloriam nominis Divini, multorum commodum et utilitatem: quod ut assequamini,assiduis vobis ad Deum opus est preeibus, eaque vobis est studiorum et vitae vestraenecessaria conformatio, ut adolescentia haec vestra et iuventus mature id exhibeatiquod praestandum est a vobis senibus. Quam ob causam de cultu animorumvestrorum cogitandum est vobis serio, et elegantia venustasque hominis non ex cor-pore, sed ex animo aestimanda, et illud Divini Piatonis speculum ante oculos Sempervobis habendum, quod adolescentibus contemplandum proponit, ut si corpore venustiestis et culti, cogitetis venustatem et cultum animi atque mentis venusto et cultodomicilio conciliandam: sin minus, illud existimetis vobis faciendum esse, ut quoddeest corpori, id sarciatur animo, et quo est domicilium deformius, eo reddatishospitem, id est animum id inhabitantem, omni ex parte elegantiorem. Ipse vobisSpiritus Sanctus viam qua insistatis praescripsit in sacris literis et monstravit,qiiem ducem libenter sequuntur et sequi debent omnes ac singuli, cum hinc inde,tum vero in Psalmis, ut Psal. 32. Venite filii, auscultate mihi, timorem Dominidocebo vos. Quis est qui desiderat vitam, et amat dies videre bonos, custodi