Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
56
Einzelbild herunterladen
 

56

r

Deprehensis tandem exploratisque multo labore multaque inquisitione huius factionisauthoribus (studiosi enim in quibusdam habitis conventiculis conspirarant, se nulluni hocin negotio praestituros iuramentuni, ne authores huius turbae manifestarentur) ex mandatoet praescripto Illustrissimi principis nostri decretum fuit, ut ipsorum nomina primo omniumin albo Academiae deleantur, deinde a Senatu Acadenüco ex civitate nostra Academicarelegentur, quo facto hi ipsi authores urbis praefecto Strenuo Nobilissimo Viro N. RodolphoRauw in Holtzhaussen ut Magistratui seculari tradantur.

Ex primis autem huius factionis authoribus cum fuerint hi quatuorIohannes Bartholomaeus Römer Dillensis Palatinus RelegatusIohannes Casparus Stro Ottovillanus Nassovius Relegatus

Carolus Caesar Avencontaus Isenburgicus in Comitatu Eisenberg prope Budingam etIohannes Hayll Assenheymensis Wetteravius:priores duoIohannes B.Römer et Casparus'Stro ultimo Martii ad consistorium vocati sunt,et posteaquam Senates decretum ipsis significatum fuit, quod nomina ipsorum ob commissahaec facinora in Albo Academico deleri debeant ipsique omnium consensu ex hac Academianostra relegati sint, traditi sunt ea ipsa hora praedicto urbis praefecto ante foras paeda-gogii, ubi cives quidarn expectantes eos ipsos armata manu ad praedictum Uli. Satrapamdeduxerunt, a quo deinde in arcem usque comitati ibidem in conclavi quodam carcerisloco inclusi fuerunt.

Hoc facto ex mandato Illustrissimi principis nostri de hisce duobus tria habita fueruntiudicia, sed privatim in aedibus praefecturae in her Icmbttüogtci): iudices vero ab lllustriss.nostro electi fuerunt ex Nobilibus quidem ipse Satrapes seu praefectus urbis RodolphusW. Rauw in Holtzhaussen et praefectus Aulae N. Schwertzell in Willungshaussen: ex pro-fessoribus Nicolaus Braun ProRector, Doct. Hermannus Vulteius ViceCancell., D. IohannesGoddaeus et D. Christophus Deichmannus, deinde etiam Iohann. Ebell urbis praetor. AdFol,139.a. singula iudicia hi duo vocati et tanquam | turbatores pacis publicae accusati fuerunt et desingulis articulis examinati, donec tandem libere et constanter contitcrentur, quod primihuius seditionis authores fuerint. At vero cum dolerent liaec sua delicta seque totosIllustrissimi principis nostri clementiae submitterent, factum est ut mitigata graviori illaquam quidem meriti erant, poena ab Illustrissimo principe nostro 20 die Aprilis publicisprogrammatibus per dies aliquot et templi et curiae valvis affixis et publice ab omnibusperlectis ex ipsa urbe Marpurgo fuerint relegati.

Quantum ad tertium huius factionis authorem Carolum Caesarem Avencontanum Isen-bergicum, cum in prineipio inquisitionis aufugisset, ab Illustrissimo principe nostropublice fuit citatus: sed antequam ab ipsius Celsitudine citaretur et satis constaret defacto et delicto eius, a Senatu Academico fuit conclusum ut ipsius nomen in alboAcademico deieretur, ipse a corpore Academico ut pestiferum membrum amputaretur,ne reliquas corporis partes, cum homo sit perditissimus, adhuc integras corrumperet,