9
Theodorico Subdiacono actum esset. At cum perseverent hi Theologi pertinaciter in hacsententia, quod bona conscientia haec probare et docere non possent, atque nunc etiamiis nolint assensum praebere, sed in proposito suo perseverent, Illustrissimum Principemnunc illos clementer dimittere atque velle, ut eius rei Rector, Decanus, Professores,Consul, Senatores et quatuor viri sint memores et testes fideles. Theologi quidem perD. Leuchterum praetendebant, se raptim hisce diebus de illis negotiis egisse et causascommemorasse, ob quas conscientias suas hisce postulatis principis gravatas sentirent,paratos se esse, eas repetere et pluribus de iis conferre cum Ipsius Celsit., si tempusferat. Princeps se quidem paratum esse ad eiusmodi collationem commonstrabat, modosolidiora et meliora quam hactenus ac nondum refutata adferant. At se certum de eoFol.96.b. esse, | nihil posse illos adferre, cui iam ante non sit satisfactum, aut statim possit eisatisfieri. Omissa itaque ulterioris colloquii postulatione, pro clementi dimissione gratiasegerunt: quibus Princeps ipse clementiam et seriam protectionem obtulit, modo sintquieti, nec turbent Ecclesiam vel Rempubl.
XXIII. Iulii itaque M. Casparus Sturmius Ephorus rei stipendiariae constitutus et adprofessoriam dignitatem evectus est, quam etiam XII. Augusti oratione liabita exorsusest. Huic eadem nimirum die XXIII. Iulii, cum Stipendiarii a Rectore in Senatu prae-sentati ac iussi essent ipsi reverentiam et odedientiam promittere, plerique eorum ausifuere protestari de se non gravandis, pars etiam eorum dimissionem petiit, cum nonomnium eadem, ut dicebant, esset conditio: et cum certis conditionibus essent recepti inhunc ordinem, ut ultra illas non urgerentur, oraverunt. At Dn. Professoribus de nullisconditionibus aliis, quam quae legibus et statutis Ephoratus comprehenduntur, constabat.Et cum urgerentur ad enucleandum istas conditiones, conscientiam praetendebant, cumtarnen nihil eis, quod ad forum conscientiae pertineret, propositum fuisset. Tantumenim postulabatur, ut novo Ephoro promitterent obedientiam, reverentiam et modestiam.Post multiplicein admonitionem denuo haec stipulata manu promiserunt.
XXV. Iulii Rector de consilii sententia edictum proposuit, idemque XXVI. eiusdemrepetiit, et XXVIII. repetendum esse placuit, quo monebantur Studiosi, ut nullamFol.96.c. iniuriam | Dn. Theologis et ministris, quorum opera nunc in Ecclesia uteremur, in-ferrent etc. In exordio eius strictim meminerat, qua occasione illi nunc hic in Ecclesiaiussu Principis docerent: ubi his verbis utebatur: Et dimissionem peterent reverendi etclarissimi viri Theologi nostri, clementer dimissi sunt. Haec verba, dimissionem peterent,dimissi, Theologi aegre ferentes 27. Iulii sub crepusculum ad Rectorem miseruntD. Mentzerum et M. Cunradum Theodoricum, qui istis verbis contradicentes protestatisunt, ac si haec suam suorumque collegarum laedant existimationem, quia nequedimissionem petivissent, neque resignassent, cum neutrum bona conscientia, veluti inlegitima vocatione constituti, potuissent. Quibus varie responsum est, tum quod exconsequente voluissent, tum quod Dn. Cancellarius usus, SDajj fte crtoolflet tmnb getoöljlet3iljrer Sienfte bei JHrdjen tmb faulen lieber (ober efje) erlaben fein etc.; tum quod Rector maluitmollius loqui, ut sermo in neutrius redundaret praeiudicium; tum denique, quod possit
2