Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

J

mmm .

datae non satisfaceret, per suos dicitur eum cum fideiussoribus suis citasse. Rectorinterdixit et ipsi Gaurn et fideiussoribus Studiosis, et iussit, ut neque comparerent,neque quicquam solverent: ac placuit Senatui XVIII. Maii, ut Gothofridus Antonii Du.Commendatori ac coeteris illius ordinis nobilissimis viris nomine Rectoris et Senatusciviliter contradiceret, adhibito prudentiae et amicitiae significandae temperamento. Quodet factum est XXI. eiusdem mensis. l'raetendebat Dn. Commendator transactionemquandam cum Dn. Ludovico Hassiae Landtgravio Seniore piae recordationis principeinitam: tum et privilegia ordinis, veluti antiquiora. Verum responsum ei fuit, Studio-sorum privilegia ratione fori et poenae exigendae ordine ipso esse antiquiora, ut quae in

Fol.95.b. Auth. habita. C. ne fil. pro patr. sint | fundata. Tandem hoc responsi D. GothofridusAntonii Senatui a Dn. Commendatore retulit: nolle se Academiae privilegia violare,neque se sperare, quod Academia cupiat ordinis privilegiis quid detrahere, sed cuivissua sarta et tecta esse: cupere se copiam attestationum nostrarum, ut suos etiam audiat.Qua data et hine inde attestationibus communicatis, Rector exegit poenam a BonaventuraGaurn, cui etiam Dn. Commendator acquievit.

Circa idem tempus videlicet*) XXVI. Aprilis Studiosi quidam in minore, ut vocant,Fermenia cum quibusdam Hombergensibus civibus ad Omam in certamen et ad armapervenerunt: quorum uni Quaestoris minister ad sedandum tumultum missus gladiumademit et domino suo tradidit, a quo cum Rector repeteret, reddere noluit, praetendens,liunc gladium peccantem esse materiam, ideoque ad se pertinere. Rector contra, imocum Studiosus sit, qui hac materia peccaverit, ideo non deberi Quaestori, sed Rectori.Interea temporis Studiosus civi cuidam hastam in pugna nocturna ademit, eamque Rectoritradidit. Quod cum Quaestor forte intellexisset, mane Rectori praedictum gladium mittitse excusans, quod hactenus domi non fuisset, de hasta autem tacuit. Post triduum vclquatriduum Quaestor repetebat restitutioncm liastae, in vim contractus, quem Dn. M.Hartmannus Rector cum Praetore contraxisset. Per Pedellum itaque hastam illi Rectormisit. Praetor quoque monitus a Pedello per suum ininistrum reddidit Rectori gladiummense Octobri et XII. Decembr. bombardam, qua Studiosus illicite usus erat, significansita convenisse.

Fol.96.a. XXII. Iulii volente et iubente Principe nostro Illustrissimo Dn. Mauritio etc. adhoram duodecimam omnes Professoren in arcem Rector convocavit, ubi et Consul SenatusqueCivicus una cum quatuor viris comparuerunt. Iiis omnibus, tum etiam aulicis praecipuispraesentibus Cancellarius D. Sigefridus Clotzius ordine recensuit, quid bis dicbus deSynodalibus Recessibus anno 1577. Treisae et anno 1578. Marpurgi factis, tum etanno 1579. Casseliis in uuiuersali synodo repetitis et approbatis, tum et de redintegrandoDecalogo, nec non de ritu fractionis in Coena Dominica docendo et introducendo, tumet de imaginibus quibusdam penitus tollendis cum Reverendis viris D. Henrico LeuchteroSuperattendente, D. Iohanne Winckelmanno, D. Balthasare Mentzero et M. Cunrado

*) Vv. videlicet [?] XXVI. Aprilis a manu corrigente, sicut alia in verum h. a. gestarumnarratione interposita sunt.

w

in!!