Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
 

10

videri Simplex positum pro composito, peterent pro appeterent, et rem eodem redire.Quae omnia prolixius adscripta sunt ipsi programmati in archivum recondito: unde siopus fuerit, repeti illa possunt.

XXVIII. Iulii Illustrissimus princeps ac Dominus Dn. Mauritius Hassiae Landt-gravius etc. princeps, Dominus ac Mecoenas noster clementissimus hora prima pomeridianain auditorio ICtorum ad Lanum e Cathedra in frequentissimo Professorum, Doctorum,Pol .96.d. Studiosorum caeterorumque Civium Academicorum coetu gravi, perdocta et eleganltissimaoratione ex tempore et memoriter habita prolixe recensuit, quid cum dimissis Theologisactum, et quibus de causis pie et iure approbanda recusassent, et quam infirmae istorumrationes fuissent ostendit: tum etiam quomodo et quo ordine clementer dimissi. Laudemvero eruditionis magnam eis attribuit. Hortatus deinde est studiosos ad obedicntiam, etne temere de his rebus iudicent, nec quicquam metuant de gravamine conscientiae, nequealiis credant, qui secus rem enarraturi. Rectorem quoque et professores hortatus est, uthuius actus, quique cum Theologis dimissis praeteriisset, essent memores, tum ut etsuum faciant officium, se velle auctoritatem ipsorum tueri et conservare. Qua finita,nomine Academiae Dn. Hermannus Vulteius Celsit. ipsius gratulatus est gratiasqueegit pro tarn clementi et plus quam paterna affectione erga patriam, Academiam etstudiosam iuventutem etc.

Hora quarta eadem die post vespertinam concionem ad universos cives, seuoppidanos Marpurgenses Germanicam eiusdem prope argumenti orationem habuit. Orationisdispositio in Archivum Academiae recondita est, manu principis illustrissimi propriaconsignata.

Et cum eadem die Stephanus Ritter Gruneburgensis theses philosophicas affixisset,quibus titulum fecerat: in illustri illustrissimorum Hassiae principum Academia Mar-purgensi etc. theses illae XXX. eiusdem a Rectore confiscatae sunt, proposita gravipoenae comminatione.

Fol.97.a. III. Augusti Illustrissimus Princeps hora octava matutina ad Stipendiarios, praesenteAcademiae Senatu, peculiarem habuit orationem vere doctam, multis argumentis etexemplis refertam, qua Stipendiariis quibusdam exprobavit, quod novo Ephoro recusassentobedientiam, reverentiam et modestiam promittere, suamque praetendissent conscientiam;id ipsos non decere, et hoc adversari legibus üniversitatis: siquidem ipsorum esse tolerare,erudiri, obtemperare, modestiam sectari. Causas itemque repetiit et amplificauit, curTheologi quidam dimissi: institutique sui rationem reddidit prolixam et gravissimam,proponens exempla piorum Regum, Impp. principum adeoque maiorum suorum. Addebatnullius se conscientiam cogere vel opprimere velle, sed remittere se eos ad verbumDomini, ad testimonium, ad praeceptores, ut cum iis conferant. Admonuit tandem omnes,ut Theologorum dimissionem non appellent expulsionem et eiectionem.

Quam foeda et detestanda seditio VI. Augusti sub concione M. Valentini SchoneriSuperattendentis de idolis tollendis et redintegrando decalogo, tum et de persona Christi,dum Synodales recessus inciperet e Suggestu recitare, pravo quorundam civium studio