152
secl viva voce per eundem addituni prolatumque id non solum Cives sed ProfessoresPol.71.b. etiam | et literatos quosvis concernere. Proinde quod haec res alicuius videretur momenti,matura desuper habita deliberatione iterum concluditur Academiae nomine per Universitatisnotarium C. Scharpfium quaestorera compellandura et quid eius factum necne ab eodemsciscitandum: Scharpfius igitur ad mandatum Rectoris 12. Martii se ad quaestoremconfert et Rectoris Senatusque Academici nomine rem eidem aperit. Quaestor respondet,Edictum quidem ad literam prout Illustrissimus Princeps id emendari iusserat praelectum,sed inter publicandum se civium filios sibi suspectos in coetu civium conspexisse prae-sentes, eoque civibus Edicti summam tanto severius fuisse propositurum, factumque esseut cum dicturus esset, id non plebem tantum, sed literatos quoque concernere, inconsultopro Literatorum vocabulo Professorum illud protulerit, eiusque statim poenituisse. Rogareigitur se obnixe, quia non ex proposito sed ex improviso hoc excidisset, ut sibi id abAcademia condonetur, nullum nec id ex Professoribus concernere nec praeiudiciale eorumulli damnosumve futurum; quod ipsum ut Scharpfius ad Rectorem Senatumque suonomine referre velit, amice se petere. Etsi vero Rector et Professores ea de re apudIllustrissimum Principem conquerendi causam habuissent iustissimam, nonnullis etiam utid fieret videretur consultum, plurium tarnen sententiis, quibus et cacteri postea acces-serunt omnes, eo itum est ut tempori cederemus, et quando pro istius temporisaliarumque circumstantiarum ratione aliud non possemus, obliquaremus atque itaAcademiae navim incolumem conservaremus. Hoc ipsum edicti descripti exemplar, quodpraesente Principe emendatum, atque in eo nomen Professorum deletum fuit, itemsupplices Academiae ad Principem literae, Rectoris insuper ad valvas templi factaintimatio, sicut etiam quaestoris responsum manu propria D. Scharpfii Notarii per-scriptum D. Petro Nigidio Syndico Academico per Rectorem tradita et in publicoAcademiae Archivo reposita sunt, ut eius rei memoria ad posteritatem extaret, usuietiam si quando ita postulaverit necessitas futura.
Superiore anno cum Christopherus ab Oberg a Theodorico Clüver nobili DioeceseosBremensis gladio transfossus esset, ea de causa Christophori ab Oberg propinqui prae-dictum Theodoricum Clüver, qui hinc aufugerat, coram Archiepiscopo Bremensi caedisFol.72.a. reum postulassent, et Illustrissimus Princeps | per literas mutui compassus quas vocantab Archiepiscopo requisitus esset, ut quidam in testes nominati examinarentur, quod inhunc magistratum incidit, Illustrissimi eius Celsitudo hoc ipsum examen dominis Cancellarioet Consiliariis dicasterii commisit, qui Illustrissimi Principis nomine edita citatione intercaeteros etiam D. D. Winckelmannum et ex studiosis nonnullos ad testimonium per-hibendum citarunt. Quaerente itaque D. Winckelmanno 15. Martii quid ea in re fieri paresset, an cum per Rectorem id impositum non esset, sibi parendum esset nec ne, egosumptis ad deliberandum aliquot horis cum aliquibus ex Commissariis locutus sum, etcitationis rationes ut mihi redderent petii, qui responderunt, dubium illud, an scilicetper Rectorem an vero simpliciter ad Academiam pertinentes personae vocandae essent,