151
intercedendum, et Celsitudinem Illustrissimi Principis demisse requirendam, ne quaProfessorum caeterorumque Academiae civium in publicatione edicti, quod caeteroquinhaud improbaretur, fierct mentio, quod hoc Academiae privilegiis non esset conveniens,imo illis adversaretur; hoc insuper addito, nisi id impeträretur, satius fore ut omnes acsinguli Proiessiones et officia Academica resignaremus, quam in rem tarn nobis nostrisqueposteris, quin ipsi etiam Academiae periculosam consentiremus. Apcriendum autem essehoc Academiae inten tum Domino Proprincipi, et ut is rem Academiae apud Illus'trissimumproponeret ageretque, rogandum. Haitis rei aggrediundae causa mox a convocatione ipseRector assumptis sibi ex voluntate Professorum Vicecancellario, Syndico, D. Vulteio etD. Goddaeo Proprincipem, qui tum in dicasterio erat, compellat, qui consiliariumCollegam D. Iungmannum sibi adiungens, cum Academiae resolutionem super publicandiäpositionibus audivisset, secedit et cum D. Iungmanno deliberat, quo facto respondit, nebFol.7l.a. gibi nec consiliariorum ulli hac de re quicquam constare, neque | ex ordine dicasteriiad eiusdem deliberationem quenquam esse adhibitum. Et quia Illustrissimus motu proprioipsemet istas constituisset, sibi non licere non vocato aut consulto eius Celsitudinem hacde causa adire, aut quicquam in Edicto Principali immutare; sibi videri consultius, si ipsiPrincipem scripto interpellaremus: et quamvis a nobis responderetur, id facere iam antenobis constitutum fuisse atque etiamnum esse, ipse tarnen Proprinceps in priori perstititsententia offerens ea quae posset. Sic itaque dimissi et in his angustiis constituti, quodpropediem Edictum esset publicandum et haec res ad vesperam protracta, mox eademvespera libello supplici rem complectimur et Illustrissimae eius Celsitudini altero diesummo mane offerri facimus. Quanquam vero Illustrissimus Princeps initio in semelconcepta formula videbatur perstiturus, praetendens quod Academia conquerendi causamnon haberet: attamen libello nostro perlecto D. Secretarium Iustum Lesch et quaestoremad se vocari iubet, et utrique ut ea quae Professores et Academiae cives concernerentex edicti istius Charta expungantur ac deleantur mandat, quod cum factum esset, hocipsum exemplar correctum quaestori tradit, iterumque ut ea omittantur et ad cives urbisEdictum tantum dirigatur viva voce mandat. Itaque instante iam hora 12. ultimo Februariisub pulsu campanae civibus urbis publice praelectum et denunciatum est. Rector veroet Senatus Academicus quod edicti huius publicationem (si modo per Rectorem Academicismembris insinuaretur, poenaque eorum qui id transgrederentur Rectori et Academiaecederet) eiusdem Reipublicae utilem fore speraret, in hoc Responso Illustrissimi Principisnon solum submisse acquievit, sed die solis proxima quae 7. erat Martii sub Academiaesigillo publico Edictum hoc universis ac singulis Academiae civibus affixione ad Templumsolito loco facta sub poena Academica Rectori persolvenda stricte observandum proposuit.Sicque res inter Illustrissimum Principem et Academiam denuo composita sedataque est.
Insequenti vero die Martii 9. cum Domini Professores ob causas Academicas aliasconvocati essent, quidam retulerunt, sparsum esse inter Studiosos rurnörem, praelectumquidem ex Charta per quaestorem eo modo quo correctum et emendatum fuisset Edictum,
20*