Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
153
Einzelbild herunterladen
 

153

inter Commissarios actitatum fuisse: Quo vero nihil tum Illustrissimo tum Academiaedecederet, citationem non alterius sed ipsiusmet Principis nomine esse factarn, eoque sibivideri cautum, ut Academia queat acquiescere: Ab hoc igitur rem ad Facultatis Iuridicaecollegas detuli, ex eorumque consilio D. Winckelmanno responsum est, consultius videri,ut ad citationem factarn se in dicasterio sistat, praesertim quod citatio nomine ipsiusPrincipis esset facta, et vero etiam causa, de qua ageretur, esset criminalis, praetereaProfessores Illustrissimo Principi non solum iuramento obstricti, sed domicilii insuperratione subiecti et subditi eoque obedientiam illam deberent. Ad studiosos vero quodattineat, si sponte se in dicasterio sistant, nihil interesse, sin ad Rectorem provocent,Commissarios absque dubio privilegii Scholarium rationem habituros, Rectorem veroetiam quod res esset facturum.

Currentis anni 15. Iunii Illustrissimus Princeps ac Dominus, Dominus Philippus IuliusDux Pomeraniae etc. hospes tum Illustrissimi Principis ac Domini, Domini Ludovici seniorisHassiae Landgravii etc. cum solenni plurium nobilissimorum virorum comitatu adAcademiae nostrae Collegia descendit. Exceptus igitur a Senatu Academico, peroranteD. Hermanno Vulteio ICto, praesentibus plerisque Professoribus ad consistorii locumdeductus est, ubi vino et epulis donatus ad tempus permansit, et clementer cum DominisProfessoribus conversatus, Academiae valedicens tandem discessit.

Fol.72.b. Calendis Iulii Rector Leges Academicas publice recitari fecit praemissa de disciplinaepraestantia et utilitate oratione.

Praeterea 27. Iulii Revcrendissimus Princeps ac Dominus Dominus Ioachimus Hirs-feldensis Abbas confirmatus Collegia Academica visitavit, qui perorante D. P. HermannoNigidio Academiae nomine pariter exceptus ad Consistorium Academicum deductus est,ibique vinis cibisque refectus genio inter Professores clementer ad horas aliquot indulsit.

28. Iulii septendecim adolescentes Baccalaurei renunciati sunt, promovente eosdemD. Nicoiao Braun sub Decanatu Domini M. Ioannis Iiartmanni Mathematici Professorisordinarii.

24. Octobris Casparus Langschedius Hammonensis ob crebra convicia probraque,plurimas execrationes, piagas, verbera, vulnera, quibus insontes adolescentes studiososet alios laeserat, ob nocturnas insuper grassationes, discursiones et extremam petulantiam,quam contra fidem datam, contra iuramenta, chirographa et literarum reversaliainemendabiliter exercuerat, pleno totius Academici Senatus decreto ab Academia exclususet relegatus est.

Non ita longe post 29. scilicet 8bris praedicti Langschedii socius Iohannes BeurhusiusTremonianus, tum ob consimilem vitae deformitatem, tum protervitatem et contumaciam,qua Rectori et Senatui Academico pervicaciter restitit, etiam a conviciis vix abstinensex Academia nostra similiter exterminatus et relegatus est.

Obiit praeterea Laubachii 23. 9bris Ulustrissima et generosissima Domina, DominaPrinceps Agnes, Illustrissimi Principis ac Domini, Domini Mauritii Hassiae Landgravii etc.