Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
136
Einzelbild herunterladen
 

136

quod fugam cepisset, Illustrissimus princeps per Secretarium mandavit Rectori, ut omnesstudiosos, quot tumultui ipsi interfuisscnt, vel spectatores fuissent. examinari curaret, idquod etiam factum est per Dominum D. Iohannem Godaeum praesentibus D. D. BalthaseroMentzero D. M. Iohanne Ferinario et D. D. Petro Hermanno Nigidio. Examinis bisdescripti unum exemplar Illustrissimo principi exhibitum, alterum apud Academiamreservatum est.

Occasione dicti tumultus et caedis Illustrissimus princeps ac D. Dominus Ludovicussenior etc. constitutionem quandam de choreis et saltationibus ordine et decore in curiaducendis promulgavit, in qua inter caetera sancitum fuit, ut si qui ex aulicis vel studiosisvel cerdonibus mandatum illud transgrederentur, ii per officiales Celsitudini ipsiussignificarentur et deinde mandato eius ad poenam raperentur. Constitutionem hancConsul et Senatus Marpurgensis per scribam suum typographo Academico excudendamtradidit significans, non quidem id fieri principis Illustrissimi iussu, sed suopte iudicio.Quo comperto Rector et professores iudicarunt, vix constitutionem dictam citra prae-Fol.GO.a. iudicium Acade|miae et privilegiorum imininutionem publicari posse, atque ideo typographomandarunt ne festinaret. Rem autem ad Illustrissimum principem per literas detulerunthumiliter petentes, ut Celsitudo eius Academiae sua privilegia in puniendis studiosisciviliter delinquentibus salva, sicut hactenus fecisset, benigne relinqueret et conservaret.De Responso Celsitudinis ipsius interrogatus Secretarius Leskius significavit, Illustrissimumprincipem dixisse, hanc constitutionem suam esse eamque nihil derogare statutisacademicis, neque Celsitudinis ipsius mentem fuisse quicquam statutis et privilegiisAcademiae velle derogare.

VI. Septembris Rector a praetore per literas mutui compassus requisitus iussitstudiosos coram ipso et adiuncto ei commissario in curia ad dicendum testimonium incausa criminali interfectoris Danielis a Bodungen comparere.

Iohannes Sifridi Weteranus ob stuprum ancillae cuidam superiore anno illatum,cum mulctam pecuniariam solvere non posset, in quartam septimanam carceris poenamsustinuit.

Ciaruit hic annus sex promotionibus publicis, ut sequitur.

Nam XIV. Februarii duae Doctorales promotiones coniunctae fuerunt, una theologica,altera medica. In theologia de voluntate Illustrissimi principis ac Domini DominiLudovici senioris etc. Domini nostri clementissimi etc. Doctoratus gradum accepit Rev. etclarissimus vir Dominus M. Balthasar Mentzerus Allendorphensis ad Sahnas HassiacasFol.öO.b. SS. Theologiae professor et Stipendiariorum Hassiae Ephorus pro|motore ipso RectoreDoctore Iohanne Winckelmanno. In medicina autem hortatu et impulsu Illustrissimiprincipis ac Domini Domini Mauritii Hassiae Landgravii Domini nostri clementissimiDoctoratus honorem consecutus est pereruditus et egregius vir D. M. Henricus Ellen-bergerus Catto-Hombergensis promotore clarissimo viro Domino Iohanne Wolfio Doctoreet professore medicinae in hac Academia et Archiatro celeberrimo.