X. Mail celebris iureconsultus D. Nicolaus Vigelius emeritus et aliquot annis rudedonatus diem suuin obiit.
Calendis Iunii Iohannes Weberus Lauterbachensis ob insignem petulantiam, levitatem,morum dissolutionem, nocturnas cursitationes, vociferationes atque inprimis ob temerariumDivini nominis abusum et mendacia, quibus ista sua delicta palliare et negare conatusest, licet in faciem convinceretur, tandem iui'atis testibus convictus indignus studiosorumsocietate decreto Senatus Academici iudicatus et publice ad valvas templi ex Academia etcivitate relegatus est.
XXIX. Iunii Rector curavit leges publice recitari.
Cum superiori anno Dei benedictione generosissimi vini copia provenisset, obimmoderatum eius usum passim dvocprjfxcc audita sunt, ut caedes et tristes casus, quorumaliquid etiam Academiam attigit.
Nam IV. Maii vesperi circa horam nonam studiosus nobilis Daniel a Bodungen intumultu quodam inter studiosos nonnullos et praefectunr vigilum cum quodam soldato inFol.59.a. custodia ante portam Franciscanam posito | et aliis e convivio prorumpentem ortovulneratus lethaliter postridie circa vesperum audita primum a Rectore commonitione etconsolatione evangelica sumptoque viatico e rebus humanis discessit. Qui autem vulnusincussit soldatus postridie in arcem captivus abductus est.
Postridie praetor mandato Illustrissimi principis Rectorem requisivit, ut duos medicosDoctores ad inspiciendum vulnus defuncti Bodungii in domum chirurgi mitteret. Misititaque Rector D. Paulum Cellarium et D. Nicolaum Braunn.
Mandavit tum etiam Illustrissimus princeps Ludovicus senior etc. per SecretariumIustum Leskium Rectori, ut de tumultu et caede inquisitionem institueret et examinationemstudiosorum, quicunque vel tragoediae interfuissent vel in vicinis locis habitarent autalioquin casui intervenissent. Sed Senatus Academicus eo nomine convocatus iudicavitIllustrissimo principi humiliter respondendum, eo quod de hoc tumultu et casu criminalivarii sermones spargerentur, Rectorem et professores demisse petere ut Celsitudo ipsiusad evitandam omnem suspicionem neque Rectori neque Sculteto examinationem committeret,sed viro alicui minime suspecto e Dicasterio, tum velle Rectorem et professores mandarestudiosis ut vocati compareant, id quod etiam ita factum est.
Deliberatum tum etiam fuit an permittendum sit, ut Studiosi a Commissario illonon requisito Rectore vocati sese sistant. Et visum fuit in hoc casu, quia ipse SenatusAcademicus, ut per hominem Dicasterii examinatio et studiosorum et civium simulfieret, ab Illustrissimo principe demisse petiisset, permittendum esse. Proinde RectorFol.59 b primum venire ad se iussis studiosis praecepit, ut in Dicaste|rium vocati sive per ministrumAcademicum sive per nuncium Dicasterii comparerent.
Cum XVI. Iunii Garleffus Scultetus Bremensis in curia inter choreas excitato perquosdam tumultu civem quendem stratorem tectorum malleo suo stratorio (Secffyamet) inobvios quosque saevientem et duos etiam graviter vulnerantem transfixisse hinc putaretur,
18*