137
Tertia promotio Doctoralis habita fuit XIX. Maii clarissimo et consultissimo viroDomino Philippo Matthaeo iuris professore conferente Doctoratus insignia in duosDoctissimos viros D. M. Nicolaum Chesnecopherum Suecum, qui tum etiam nuptiascelebravit cum filia D. M. Theophili Heiderici Loniceri Agnete, et D. Henricum ErppBrochausen Lemgoviensem.
Duae Magistrorum promotiones in hunc annum inciderunt, quarum prior adsuperiorem annum pertinuit.
XXIX. Februarii XXII docti adolescentes ornati sunt honore Magisterii rem peragenteclarissimo viro D. M. Rhodolpho Goclenio logices et mathematum professore.
XVIII. xbris eundem titulum Magistrorum adepti sunt XXXVII eruditi adolescentespromotore clarissimo viro Domino M. Theodoro Vietore Graecarum literarum professore.
Fol.60.c. v. iunü primam lauream obtinuerunt XXXIII docti adolescentes tribuente illis eampraestantissimo viro D. M. Iohanne Ferinario Historiarum professore et paedagogiarcha.
Cum aliquoties in pleno Senatu Academico de praedio Northusano, quod anteaIobannes Nordeccus et gener eius Christopherus Harsack tenuerant, deinceps viroclarissimo et consultissimo D. Doctori Iohanni Antrechto Illustrissimi principis ac DominiDomini Mauricii Hassiae Landgravii Domini nostri clementissimi Vicecancellario deAcademia bene merenti conferendo deliberatum esset, ita tandem convenit, ut ipsi etomnibus haeredibus de corpore eius per legitimum matrimonium descendentibus conferretur,ita tarnen ut quamdiu supersint masculi, foemellae nihil iuris in eo haberent: illis autemdeficientibus vel filiae vel neptes ultimo Antrechto proxime succederent, prorsus utliterae Emphyteusews ostendunt: Quae die XX. Decembris scriptae et Sigillo Academicomaiori signatae die XXIX. eiusdem mensis in pleno Senatu spectantibus et suffragantibus
Fol.60.d. omnibus et singulis professoribus a Rectore, Vicecancellario et Syndico, qui idem tumDecanus facultatis philosophicae erat, subscriptae sunt.
Sit nomen Domini benedictum.
Iohannes Winckelman SS. Theol. DoctorProfessor et Ecclesiastes.
(1601.)
Fol.6l .a. ANNO A NATO CHRISTO SALVATORE NOSTRO unico sexcentesimo primo supramillesimum Calendis Ianuariis, concordibus Dominorum professorum votis et suffragiisAcademiae Marpurgensis Rector more consueto electus est HERMANNUS VVLTEIVSI. V. Doctor et professor Primarius, Hessiae Consiliarius, sub cuius magistratu ea, quaeinsequuntur in album Vniversitatis relata sunt
Nomina studiosorum.
Tobias Deventer Hildensheimensis Saxo. 10. Ianuarii.
Henricus Hageman Stadensis Saxo. 13. Ianuarii.