18
c. 1040—1100.
apud Deum et apud nos in benediotione erit. Hie dignum videtur referre, quid anobis agatur pro eius requie. Anniversarium eius nee non et domni Counonis comitis,fratris eius, eo modo celebramus, quo cuiuslibet abbatis nostri defuneti celebrare so-lemus. Ad „Placebo", ad officium et ad missam, quae festive celebrantur, omniasigna prolixius pulsantur, quinque lampades accenduntur, insuper monumentum eorumtapeti cooperitur et cereus usque ad capitulum arsurus apponitur, quod etiam inframissam a diacono thürificatur. Unusquisque sacerdos cantat pro eis missam, aliiquinquaginta psalmos, vel, qui psalmos nesciunt, totiens orationem dominicam. Ipsodie fratres habebunt uberiorem in refectorio caritatem. Pauperes quoque 12 refi-ciuntur in hospitali non solum pane et vino set etiam carne. Si quid horum ex ali-qua necessitate defuerit, elemosinarius aliis, quod tantundem valet, providebit. Haecautem pauperum recreatio et missarum privatarum vel psalmorum decantatio tantumagitur in nostrorum abbatum et istorum duorum fundatorum anniversario, nisi fortecommuni decreto impendantur alicui magno benefactori nostro. Nam quicumque ple-nariam refectionem, quam appellamus caritatem, communiter fratribus omnibus impen-derit ita, ut sine eiborum nostrorum vel potus additione nobis suffecerit, septem peni-tentiales psalmos unusquisque per se cantabit, sive pro vivis seu pro defunetis ipsamcaritatem fecerit. Preterea quotiens tricenarium alicui faeimus, qui non fuit nostermonachus aliquandiu nobiscum conversatus, et abbates et prefati adiunguntur funda-tores, insuper monachi, fratres barbati ac sorores, qui nuper de nostris professis obie-runt, usque dum tres pro eis tricenarii compleantur, seeundum edictum domni Oudal-rici abbatis connumerantur. Cottidie psalmus „De profundis" cum oratione dominicaspecialiter pro eis et pro omnibus hie sepultis a singulis fratribus legitur et ad missam,quae privatis diebus mane fratribus canitur, oratio „Omnipotens sempiterne Deus, cuinon" pro eisdem dicitur. Ista perpetualiter eis agenda sunt ab omnibus privatim velcommuniter. Ad haec unusquisque quanto devotius eorum recordatus fuerit, tantofiducialius eorum temporalibus bonis uti poterit et cum eis aeternis gaudiis consociatus
regem in decore suo videbit.......
Quomodo multi nobiles et ignobiles seu medioeres ad hunc locum se contulerint et
bona sua tradiderint.Multi quoque nobiles et medioeres ac fortunae minoris utriusque sexus hominesdiversa huic loco donaria contulerunt et quidam eorum deineeps nobiscum perman-serunt. Quorum caput extitit fundator huius coenobii comes Liutoldus, qui iuxta vitae
terminuin hie factus est monachus....... Set nee hoc silendum arbitramur, quod
quidam tarn viri quam feminae seculari dignitate sponte deposita hie magis subessequam alibi preesse delegerunt. De quorum numerositate quaedam extitit Alberat no-