Druckschrift 
1 (1877) Quellen zur Geschichte der Grafen von Achalm, Urach und Fürstenberg bis zum Jahre 1299
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

c. 1040—1100.

17

ubi noviter collecta adhuc mansitabat congregatiuncula, versus altare sancti Petri cumtantillo monachorum numero udis lumiuibus sepelivit; ubi postea imaginem Crucifixi,cuius hodieque visuntur vestigia, super euru iussit in pariete depingi. Postmodum veromonasterio iam pene consummato cineres eius inde translati iuxta ossa patris etfratrum suorum in capitolio nostro sunt venerabiliter tumulati.

De electione advocati huius loci.Couno felicis memoriae comes, quoad vixit, huius loci advocatiam iure proprie-tatis administravit et usque ad diem mortis suae more pii patris istud coenobium de-fendere curavit. Quo rebus humanis exempto frater eius Liutoldus comes pondus huius-modi curae ferre non valuit, quia podagrico simul et cyragrico dolore laboravit. Haueob causam eius consilio ac consensu nee non privilegii auetoritate vel permissu com-munis fratrum conventus Welphonem clucem Bawariorum elegit advocatum......

De obitu Liutoldi comitis.Decimo fundationis anno cenobii huius nondum elapso Liutoldus comesgraviori correptus infirmitate sensit se termino vitae presentis appropinquare. Quilicet cum apostolo posset dicere: „Bonum certamen certavi, cursum consummavi,fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iusticiae" et caetera, tarnen, utiustus iustificaretur adhuc in hora exitus sui, petiit se monachica benedictione insigniri.Qua pereepta triduum, quod supervixit, Deum laudare non cessans benedixit. Sed quidreferam, quäle testamentum fecerit, cum fere nihil habuerit? Jam enim totum suisheredibus, id est, his monachorum catervis, distribuerat absque his, quae suis, ut supraretulimus, nepotibus tradiderat. Tarnen instante iam hora suae dormitionis presentiampostulat abbatis. Hunc cum adesse sensisset, divitias suas exposuit: septem pellesovinas se habere dixit, quas duobus famulis suis, qui eum in sella gestatoria portareconsueverant, donare rogavit. Ita se quondam ille opulentus, quondam prepotenscomes, quondam deliciis affluens, propter Deum et propter vos, o fratres, o dileetaDeo proles, expoliavit, ita se nudavit, ut nudus Christum sequi posset, ut suis habun-dantiis vestram inopiam suppleret, ut sui memoriam apud Deum et apud vos in aeter-num faceret. Vos nunc perpendite, fratres, quid huic patri vestro debeatis, quid hisbenefieiis eius retribuatis, ne forte, quod absit, tantis bonis eius ingrati remaneatis.Totum, quod habuit, vobis distribuit, vos remotis carnalibus propinquis heredes suosconstituit. Quid plura? Hoc, quod psalmista cecinit, in vobis opere complevit: „Dis-persit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi." Obiit autem tem-poribus Heinrici quarti imperatoris 15. kal. Septembris anno 1098 dominicae incar-nationis ae sepultus est in nostro capitolio in sepulchro maiorum, videlicet patris acfratrum suorum. Iste dilectus Deo et hominibus fuit, cuius memoria nunc et semperI 3

■ ' -.''vi I

'-, 11

■ : I

|P^^^^

MMBwmWmMBm