Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
384
Einzelbild herunterladen
 

384

ANHANG

Petrus. Longe igitur melius sibi consuluisset, si se in urbem postprimam citationem contulisset, etiam si reptando manibus ac pedibuseundum sibi ac redeundum fuisset. Jam inde reverti potuissel decies,et impleto obedientis munere, suo exemplo ad populum tuum liberiusproclamaret dicens: Obedite cives praepositis vestris, quemadmodumet ego feci; recognoscite vicarium Christi, deferte ecclesiae capiti, quodcarpere apud vos immoderatius atque licentius, quam me decuit, ausussum. Alias nimirum moriemini. Sine membris enim aliquibus vivi potest,sine capite vivi nullo modo potest. Date quaeso veniam temeritati meae.Mordacius de tanto oblocutus antistite, vilem ipsum vobis feci, quem provestra in eum observantia et pietate singulari antea veneratione cole-batis. Poenitet me tanti sceleris auctorem fuisse. Peccavi in coe-lum et coram vobi s 158 , et peccatum meum coram nieest sempe r 157 . Non vos amplius ad arripienda polita arma meispraedicationibus, quemadmodum scaeviendi potestate licenter assumptaolim feci, palam excitabo. Verum potius alia longe meliora et fortioraex officina apostolica armorum genera subministrans vobis hortabor.Induam vos armaturum Dei, ut possitis stare ad-versus insidias diaboli. Quoniam non est nobis col-luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversusprincipes et potestates, adversus mundi r ect or estenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae incoelestibu s 158 . Non ultra enitar fallaci captiosaque facundia erroresinducere, opprimere veritatem. Non ero auctor posthac, ut noceatis in-vicem, fraudibus aggrediamini, dolis circumscribatis. Cavebo enixissime,ne per me societas inter vos ac necessitudinis vinculum impie dissolvatur,quos tum nefariis verbis tum temerario inobientiae contra Pontificemexemplo dissociare conatus sum. Ad pacem, ad concordiam revocabo.atque evangelizans vobis Pauli saepius hortamentis utar. Siqua ergoconsolatio in Christo, si quod solatium charitatis,si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis,implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandemcharitatem habentes, unanimes, idipsum sentien-tes. Nihil per contentionem neque per inanem glo-riam, sed in humilitate superiores sibi invicemarbitrantes, non quae sua sunt singuli consyde-rantes, sed ea quae aliorum 158 ! Et sicut alibi idem dicit 100 :Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, etambulate in dilectione, sicut et Christus dilexil noset tradidit semetipsum pro nobis oblationem ethostiam Deo in odorem suavitatis.

C i v i s. Si hoc fecisset, non tantis modo afficeremur incommodis,sed beata nunc foret civitas nostra.

P e I r u s. Separatus ab unitate ecclesiae et anathematis mucroneconfossus ac traditus sathanae iampridem in interitum,atque utinam c a r n i s 161 tantum et non etiam spiritus, non potuit secusfecisse. Hausistis de vase, quod continebal vinum, vinum utique, quod