DAS ZWIEGESPRÄCH
38^
Civis. Terrent me, quae adduxisti testimonia. Quis enim nonlimeat fieri membrum sathanae, et excludi a regno coelesti? Ceterumdie, oro, possitne aliquando iniuste ferri exeommunicationis sententia?Hoc enim nomine tuetur se Frater.
Petrus. Non infitior ita esse. Iniusta vineula, inquitAugustinus 149 , dirumpit iustitia. Et alibi 150 . Quid ob esthomini, quod ex illa tabula vult eum delere humanaignorantia, si de libro viventium non eum deleatiniqua conscientia? Gregorius quoque in homelia: Ipse,ait 1B1 , ligandi atque solvendi potestate se privat, quihanc pro suis voluntatibus et non subditorum mori-bus exercet.
Civis. Implicas me variis et pene contrariis testimoniis. Est etnon, eadem in re Apostolus improbat.
Petrus. Merito quidem. Sed cave, ne cito movearis a priori sensu.Adverte diligentius, quid in eadem homelia statim fere post praedietaverba Gregorius inferat: „Utrum, inquit 152 , iuste an iniustealliget pastor, pastoris tarnen sententia timendaest, ne is, qui subest, et cum iniuste forsitam liga-tur, ipsam obligationis suae sententiam ex aliaculpa mereatur. Pastor igitur vel absolvere m-discrete timeat, vel ligare. Is autem, qui sub manupastoris est, ligari timeat vel iniuste, ne pastorissui iuditium vel temere reprehendat. Nam et siiniuste ligatus est, ex ipsa tumidae r epr eh en sioni ssuperbia culpa, quae non erat, fiet." Quid his verbisclarius?
Civis. Nihil certe, quo fit, ut timendam non dubitem sententiam veliniustissimam summi pastoris. Succurrit illa quoque Sapientis sen-tentia, quae me in hoc proposito confirmat: Beatus homo, quisemper est pavidus, qui autem mentis est durae,corruet in malum 153 .
Petrus. Sed et aliud Augustini testimonium aeeipe: Si quis,ait 154 , non tenetur ligatus apud Deum, sententiaetarnen pareredebet, ne ex superbia ligetur quiprius ex puritate conscientiae absolutus tenebatur.Crisostomus quoque sie dicit 155 : Nemo contemnat ecclesiasticavineula. Non enim homo est, qui ligat, sed Christus,qui hanc potestatem dedit, et dominos fecit hominestanti honoris.
Civis. Quaeso ne plures mihi hac in re testes exhibeas. Si quis sentitcontrarium, a veritate, qui Christus est, proeul dubio dissentit. PersistentFrater obstinato animo in sententia et in suo residens monasterio, utnon obediat Pontifici imperanti, excusationem non habet de peccato suo.Hoc nisi cito resipuerit, eius generis peccatum arbitror, quod nonremittetur neque in hoc saeculo neque in futuro.