3 56
ANHANG
hactenus latent. Tandem data est provincia quibusdam a Dominio, utoppugnarent monasterium et Hieronymum vinctum in palatium per-ducerent. Quod octava hora noctis haud sane facile factum est, repu-gnantibus viriliter intus fratribus, qui ultra centum erant et armis beneinstructi. Sex interfecti in eo tumultu dicuntur, laici quatuor, fratresduo, vulnerati ad mortem ad quadraginta. Ductus itaque cum duobusfratribus, Dominico videlicet et Silvestro, in palatium diligenti custodia,heri in equuleum cum eisdem sublatus est 01 .] Per omnia benedictus Deusqui tradidit impium.
XL.
*1498 April 18. Florenz. An Marcus Bossi, Propst von Aller-heiligen.
Lob seiner Schrift über das bevorstehende Interdikt und Freude überden Sturz des Frate.
Quod misisti opusculum de interdicti generalis observatione, fuit mihigratissimum. Nam et abs te, homine amantissimo, profectum est, eteodem iuris pontificii peritissimo elucubratum. Avertit Dominus ab hocpopulo iram suam, ne quod verebamur, acciderit. Vexari interdicto nonpermisit civitatem, vexatam satis atque afflictam factione pseudo-prophetae. Capta est vulpes, quae demoliebatur vinea m 6 -,nee praevaluit astutia sua, quoniam non est consilium contra Deum.„Qui scandalizaverit, inquit, unum ex his pusillis,qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur molaasinaria in collo eius et demergatur in profundumm a r i s 03 ." Quanto graviore ac scaeviore supplitio dignus est, qui nonunum duntaxat, verum multitudinem copiosam hominum utriusque sexus,quorum antea erat „cor unum et anima un a M ", dissociare acsecernere conatus est? „Sicut novacula acuta fecit dolum 05 "et sub praetextu boni deeepit ac seduxit multos. Agendae sunt coelestigratiae pietati et quidem ingentes, quod patefecerit hypoeritae malammentem, malum animum. Voluit existimari „vir propheta, potensin opere et sermone 68 ", utpote ambitione et fastu plenus, „cuiusos loquebatur vanitatem et dextera eius dexterainiquitati s 67 ". Latens anguis in herba tandem est proditus, ac veritasamica temporis, quae velut oleum semper enatat, tamquam sol meridi-anus effulsit. Ab huiusmodi pestilentibus hominibus caveat in futurumFlorentia, urbs alioquin inelyta et praestans, et hoc memorabili exemplosibi in perpetuum consulat!
XLI.
*1498 April 20.Florenz. An den Kardinal Piccolomini.
Ankunft des neuen Priors Bernhardin Gadulo, der mit Erlaubnis derSignorie vom Engelkloster Besitz nehmen konnte.
. . . Septimo eiusdem mensis die applieuit Florentiam BernardinusPrior cum socio monacho probo et regularis vitae observantissimo.