DELFINS BRIEFE
3 55
proposuit conclusiones de futura ecclesiae reformatione et de mutationein melius Status Florentini. Convenitque inter eum et praedicatoremordinis Minorum, ut quod ratione non poterat, igne probaretur. Detrec-tante postmodum Hieronymo hoc incendü periculum facere, cum altercontra instaret, ut fieret, uterque pro se alterum sui ordinis obtulerunt.Igitur septima huius mensis die, annuente illustrissimo Dominio, cumin plateam multitudo innumerabilis utriusque sexus hominum convenissetessetque in eminentiore loco hinc et inde disposita lignorum strueslongitudinis passuum circiter quinquaginta, convenerunt Minores cumcrucifixo tantum, Praedicatores vero cum apparatu magno, gestante inmanibus Hieronymo a suo monasterio in aream civitatis corpus Domini-cum. Sequebatur autem illum multitudo magna clientulorum ipsius, quoseadem hora praedicans admonuerat, ut bono essent animo. Transiturumsiquidem fratrem suum per ignem illesum et minime comburendum.Erat coelum serenum satis, illucescente sole. Qua vero hora ingressurierant ignem, meridie scilicet, coeperunt, sicut tempore Samuelis accidit,mugire tonitrua, corruscare fulgura, hymbres ruere, ut non defuerint,qui crederent, magica illud arte factum fuisse. Eadem hora procellapertransiit. Interea percantata ibidem coram populo a Praedicatoribusfratribus missa, eisdem alta voce psalmos concinentibus, Minoribus verosummisse orantibus binis et binis ante crucifixum, quem secum tulerant,coepit Ferrariensis (homo fraudulentus 58 ), proponere Domino, nollese permittere, ut frater suus incendio se traderet, nisi ferret secum inmanibus Dominicum corpus. Contradicente Minorum fratre et dicente,hoc nefas esse nee stare Hieronymum conventioni et pacto, atque appro-bante Dominio, ut ambo tunicella tantum induti ignem intrarent, nolenteHieronymo solutum est consilium, et omnis illa congregatio plurimum(ob perfidiam Ferrariensis 59 ) scandalizata domum rediit. Et nisi indutusfuisset ipse sacerdotalibus ac manibus gestasset sacrosanetam eucha-ristiam, ad monasterium remeans dillaceratus fuisset a populo. Convitiistarnen in faciem insecuti sunt eum. Multi ergo ex diseipulis eius iccircoabierunt retro et jam cum illo non ambulaverunt. Sequenti die nonferens senatus, illusum se fuisse a Fralerculo 80 , excitato ad palatiumpopulo et quidem armato, dedit ei potestatem, ut in palatium Ferrarien-sem adducerent, succenso, si alias non posset, illius monasterio. Appro-pinquante ad locum multitudine, qui erat et hominibus et instrumentisbellicis munitissimus, cum e monasterio tormenta coniieerentur, cessitretro populus. Interim egressus per porticum Franciscus Valorius, civisPrimarius Florentinus et Hieronymianae factionis prineeps, multis con-fossus vulneribus cecidit, mortua prius uxore ipsius, quae data in prae-dam domo, cum se tueri e fenestra conaretur, sagitta capiti inflxaoeeubuit. Ancilla quoque domestica eadem hora ab iis, qui aedesinvaserant, interfeeta est. Edictum est postea decreto Dominii et perpraeconem publice denuntiatum, ne quis in s. Marco, (huic enim apostolodicatum est monasterii Ferrariensis templum,) remaneret, propositacapitis poena et proseiptione bonorum, si quis parere contempsisset.Exierunt continuo cives multi et quidem nobilissimi, ex quibus plerique
23*
',