Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
348
Einzelbild herunterladen
 

348

ANHANG

1496 Juli 7.

XXIV.

Fontebuona. An Bischof Barozzi.

Verschiedene Meinungen über den Frate. Sein großer Anhang. Die Kin-der. Seine außerordentliche Macht. Delfins eigenes Urteil. E V, 5.

De fratre Hieronymo apertissime scripsisti, quid sentias, immo con-firmasti amplissime, quod aliis compluribus litteris tuis mihi significa-veras. Florentiae quoque et in eius agro variant sententiae, aliis dicen-tibus, quia bonus est, aliis e dverso submurmurantibus, quod seducerelturbas. Nemo tarnen in urbe praesertim palam obloquitur de illo, proptermetum Florentinorum, qui habent eum tanquam prophetam. Quidam enimante dies paucos ausus est in publico nescio quos contra Hieronymumcum quibusdam miscere sermones. Qui accusatus continuo coniectus estin carcerem, et acrius eculeo tortus ac severe condemnatus. Pueroruminsuper multa milia praedicans reconciliavit sibi ac suarum partiumeffecit, adeo ut illorum ministerio in pluribus usus fuerit. Dominicopalmarum die supplicationem puerorum fieri praecepit. Fuerunt autemtum mares tum feminae ad quinque milia, induti omnes albis et crucesligneas rubei coloris singuli gestantes in manibus. In templo iis parariiussit seorsum sedilia ad audiendum verbum Dei, et per vicos civitatisa transeuntibus per eosdem pro indigentibus elemosinam peti, quamaccaeptam, praecedentibus Illustrissimi Dominii tubis ac personantibus,ipsimet in supplicationis morem ad Annuntiatae monasterium novo urbisspectaculo detulerunt. Jussi adhaec, ut occurrentibus in itinere puellisornatus capitis earum immodicos per vim aufferrent, iam in aliquotillarum iniicere manus coeperant, cum magno propinquorum scandalo.Cognito periculo mandavit pueris, ut manus quidem cohiberent imposte-rum, sed tantummodo puellis denuntiarent, quod nisi ornatum illumdeponerent, paulopost essent pestilentia interiturae. Praedicatoribusomnibus interdictum est Florentiae, ne evangelizarent verbum Dei, eouno excaepto, quod et singulis diebus festis nunc in templo, nunc in palatiofacit. Singula explicare nimis longum foret, praesertim quam multi perdies singulos, et de primariis quidem civibus, ad praedicationes eiusconvertantur. Postulat palam dari sibi loca, quae fratribus compleantur,cum ad biscentum habeat, qui sunt religionem ingressuri. In summa vixtantum potuit Laurentius Medices, qui summus in domo sua extitit,autoritate et imperio apud populum Florentinum, quantum Frater iste.Ad nutum ipsius fiunt omnia. Mirantur omnes, pendere ex hoc uno tantumpopulum, damnant multi. Et tarnen proflcit in dies magis. Nihil scribode hoc nomine eorum comparatione, quae mihi referuntur quotidie.Bequisitus, quid mihi videatur, respondeo, ab eventu eorum, quae prae-dixerit, ipsum iudicandum. Mirari tarnen me, quod cum circumdati sintFlorentini undique partim hostibus, partim secum minime sentientibusac foederatis, atteranturque quotidianis Pisanorum excursionibus,differant adhuc consulere rebus suis indies magis labentibus ac retrocedentibus. Futurum certissime pro miraculo, si prout videntur confldere,in statum pristinum hoc pacto fuerint restituti. Me pro ea, quam Floren-