Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
347
Einzelbild herunterladen
 

DELFINS BRIEFE

347

gladium spiritus et malleum illum attollis evangelicum ac tuba intonassalutari, nisi ut terreas, proslernas ac diruas, nisi ut evellas et destruaset disperdas et dissipes? Rursum cum bono esse animo iubes populumet blandiore sermone ad benevivendum et proficiendum in meliushortaris, quid aliud agis, nisi ut et lapsi erigantur et recte gradientes invia Dei sanctoque proposito per te confirmentur ? Utrumque sane opus(ut legisti) et evangelistae est et prophetae.

Aperiam, cur ista praemiserim. Nosse te arbitror, si non alias saltemfama et relatione multorum, qualis sit abbatia Sancti Foelicis nostriordinis, quam multus Uli populus, non quidem gregarius, sed patritius,subditus sit. Commendata olim curialibus quomodo satisfecerit populo,quod in ea fuerit Studium divini cultus, quae animarum cura, ne requirasa me. Liberata vero haud multo ante abbatia, utrum pro loco et temporefuerit accuratissime reformata et multum ab illa priore in melius immu-tata, parochianos omnes interroga. Si dissentientem vel unum inveneris,narrare me modo tibi fabulationes puta. Curam itaque habens totiuspopuli Florentini, quaeso ne parvifacias ipsius abbatiae libertatem.Nam si, quae modo est libera, facta fuerit ancilla inque manus filiorumalienorum devenerit, actum de illa ne dubita, et quod pluris certe facio,non sine ingenti scandalo parochianorum omnium, qui nimirum utpoleviri timorati et tuo dogmate instituti, aegerrime laturi sunt, cumviderint in ecclesia sua pro coenobialibus curiales, pro coronatiscalamistratos, pro cucullatis praetextatos ac sericis indutos. Hoc tu nepatiaris, peto. Si ascenderis ex adverso et opposueris te murum etantemurale 35 pro domo Dei, facile confido, fore, quod conterendussit Sathan sub pedibus tuis velociter 30 .

XXIII.1496 Mai 31. Fontebuona. An Peter Delfin, seinen Onkel.

Man kann zwar auch in der Welt das Heil erlangen, aber doch leichterim Kloster, wie das Beispiel Oklavians, mailändischen Gesandten inVenedig, lehrt, welcher soeben, wie der Onkel schrieb, das Ordenskleiderbat. Dies kommt auch in Florenz unter dem Einflüsse des Priors vonS. Marco sehr häufig vor. E IV, 100.

. . . Huiusmodi civium et clarorum virorum conversiones quotidie fereaudiuntur Florentiae, et eorum plurimi ad Sancti Marci monasterium,ubi Prior est Hieronymus ille Ferrariensis praedicator, sese recipiunt.Quo fit, ut vaticinium illud, quod misisti de Florentia, immo contra Flo-rentiam, Innocentii Siculi 37 , ordinis praedicatorum, ante annos centumangeli iussu editum minus formidandum censeam. Comminatur siquideminterdum Deus per prophetas et praedicatores suos populis non recteviventibus, ut territi revocentur ab instituto et proposito maio. Quidamex iis clamat dicens:Nisi conversi fueritis, gladiumsuumvibrabit, arcum suum tetendit et paravit illum 33 ."Alius vero:Adhuc, inquit, quadraginta dies, et Ni-nive subvertetu r 36 !" Et tarnen conversae civitati per ieiunium etmutationem vitae reconciliatus est Dominus.

H

^1

I

.