Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
330
Einzelbild herunterladen
 

m

330

ANHANG

Sancti Marci ordinis Praedicatorum, Hieronymus nomine, Patria Ferra-riensis. Hie per annos aliquot immoratus Florentiae, praedicare populohuic magna omnium gratia, maiore evangelizandi libertate, maximavero integritatis atque sanetitatis opinione, nunquam destitit. Praedixitiste per annos tres et quidem constantissime, quae modo imminent mala.Ad eius praedicationes multi per idem tempus adolescenles cives adaretiorem vitae regularis rigorem magno fervore conversi memorantur.Ex eo tota pendet civitas. In hoc itaque fluetuantis status discrimineHieronymus hie a Senatu tanquam ultimum desperatae rei suae refugiumad maiestatem regiam cum quatuor Ulis missus est, si forte eo inter-prete paciücus sit futurus regis ingressus, qui licet hostili populationenon credatur venturus, in ipsius tarnen adventu non defuturum maximumaliquod in Urbe hac scandalum quibusdam occasionibus mirum in modumdubitatur. Indixit hodie Vicarius Archiepiscopi a Dominio requisitusbiduanum omnibus ieiunium tarn laicis quam religiosis cras in paneet aqua, sequenti die consueto ieiuniorum more, mandavitque ecclesiisomnibus, ut per idem biduum sacra missarum solennia de spiritu sanetocum oratione de tribulatione decantarentur. Ad decem et eo ampliusGallorum milia Florentiam cum Rege ingressura dieuntur, et iam com-plures heri et hodie advenerunt. Tum apud laicos, tum apud religio-sorum loca parata sunt per totam fere Urbem diversoria, quae ipsimetvoluerunt. Hospitaturum apud Camaldulum nostrum Protectoremnostrum colendissimum speramus. Sic enim, qui apparatui praesunt,promiserunt nobis. Quod eril mihi summopere gratum . . .

IV.

*1494 November 18. Florenz. An den Abt Ventura vonS. Michael auf Murano. Vertreibung der Medici aus Florenz.

Einzug Karls VIII.Perlatum iam fuisse Venetias nuntium immutati Status Florentiniminime dubito. Sed et ego quoque, qui mutationi huic interfui, aliquidscribam. Scio enim te hoc a nobis expetere. Octavo huius mensis dierediit Petrus Medices, qui ad Regem Galliae se contulerat. IngressusFlorentiam reperit aliam erga se civitatis faciem, utpote cui paucioresquam pro more oecurrissent redeunti, et plurimorum corda per eos dies,quibus urbe abfuerat, sese iam aperto sermone infestissima declarassent.Obtendere tarnen volens populo de conflrmatione bonam status suihabendam spem, proiici e fenestris iussit domus suae aliquot corbesconfectionum e saccaro ac vinum ad ostium apponi, ut plebem alliceret.Eodem die reeepit se in palatium visusque est a paucioribus solitodeduci ac reduci. Sequenti die, quae Dominica illuxerat, qua imaginisSalvatoris solennem peragimus apud Camaldulum celebritatem, cumplurimum suspensa foret civitas, hora circiter vigesima exaudiri coepitcampanae palatii sonitus, populum cientis in plateam, qua ad primasusque pulsatum est tenebras, magna omnium trepidatione atque terrore.Repletum est continuo ad eam significationem tum Florentinis tum