DELFINS BRIEFE
329
Hoc peculiari erga patres vestros devotione a nostris usurpatum ar-bitror, quae apud me nihilominus eadem perseveravit. Invitandumitaque te prae ceteris duxi ad exhibendum nobis in die solemni huiusnostri monasterii, nona videlicet huius mensis die, spiritualem cibum,idque non tarn ea, quam praedixi ratione, quam ut mihi potissimummeisque satisfaciam, qui sumus iam diu audiendi tui cupidissimi. Dicerisenim ab omnibus praedicator egregius et mysteriorum ac sacramenlorumDei revelator insignis. Aperis os tuum et implet illud Dominus, qui„implet omne animal b enedi c t i on e*": quoniam ex eo pen-dere te totum affirmant. „Opus igitur faciens evange-1 i s t a e 5 ", nobiscum quoque, oro, ministerium tuum imple. Erit idnobis supramodum gratum. Vale!
III.
*1494 November 6. Florenz. An Bischof Barozzi von Padua.
Peter Medici begab sich in das französische Lager und übergab demKönige die florentinischen Festungen. Ungeheure Aufregung hierüberunter der Bürgerschaft. Man ordnet fünf Gesandte nach Pisa an denKönig ab, darunter Savonarola, der die bevorstehenden Übel seit dreiJahren vorhergesagt hat, und das größte Ansehen genießt. E IV, 19, woaber das im Folgenden Eingeklammerte fehlt.
[Decimus hie est dies, ex quo vulgari passim coepit, Petrum Medicemad Regem Galliae componendae rei gratia se se reeepisse, quod praeteripsum et paueos eius consiliarios universa civitas semper optavit. Con-gaudere omnes atque gratulari mutuo visi sunt huius capti novi consiliispe, quamvis sero factum ac necessitate cogente improbarent, quodlonge melioribus conditionibus, ita requirente ac petente paulo ante, utfleret, oratore regio, fieri certissime potuit. Postea vero quam nuntiatumest his novissimis diebus, traditas fuisse a Petro Medice absque consensuDominii ac populi huius in regiam potestatem aliquot oppidorum Floren-tinorum arces, inter quas etiam Pisanam connumerari audio, eiectisquequi Florentinorum nomine illas tuebantur, ac sub capitis poena intratrium horarum spatium discedere inde iussis, praefectos in eis de Gal-lorum natione fuisse constitutos, tum vero tanta facta est animorumimmutatio, tanta apparuit trepidatio per universam civitatem, tantus-apud omnes mentis Stupor prae timore et expeetatione, quam super-venturam sibi metuunt, ut immissum in eos divinitus pavorem crederes.Quae vero libere ac passim dicantur, quot audiantur oblocutiones, ex-probrationes, contumeliae in eos, quos nominandos minime censeo, quiaconieetari per temetipsum potes, non est meum referre impraesentia . . .Supellectiles suas pretiosiores singuli quique in monasteria contulerunt.Innuptas virgines ad sanetimonialium coenobia plurimi custodiendastransmiserunt, ac si mox ab infidelibus barbaris expugnanda foret civitasac diripienda.] Miserunt heri Florentini oratores quinque Pisas versusin oecursum Regis, qui praesto hie afürmatur futurus undeeima huiusmensis die. Ex äs quatuor sunt cives, quintus vero Prior quidam