— 69 —
sicut premissum est. Prepositus autem et decanus et omnesquocunque loco constituti sive capellani sive quacunque occa-sione a choro exempti, ne huiusmodi indulgentia eis imputeturin culpam, eo quod ecclesia per eos debito fraudetur obsequio,preter pecuniam, quam de prebenda dare tenentur, superaddentmarcam unam. Si qui autem. in ecclesia nostra ex hiis vicarioshabuerint, de waringa eorum recipientur VI solidi. Capellanusvero prepositi, licet debitum faciat in choro, tarnen, quia aliasexemptus est, pro hac indulgentia dabit VI solidos. Precentorautem et custos et camerarius de officiis suis dabunt preterdebitum prebende quilibet VI solidos. Quicunque vero celle-rarius vel pincerna instituatur et institutus de anno in annumin eodem officio permanserit, annuatim de officio suo dabitmarcam, scholasticus vero preter debitum prebende de scho-lastria dabit marcam. Si cui vero voluntas fuerit Studiumadeundi vel in Romana curia existendi, si mensam 3 ) cum pre-benda habuerit, pro licentia unius anni dabit in fabricam ecclesieIUI marcas et residuum prebende in usus suos convertit, velsi magis voluerit, ab ecclesia recipiet V marcas et prebendamsuam ecclesie totaliter assignabit. Si vero prebendam sinemensa habuerit et in simili voto fuerit, optionem habebit prolicentia unius anni duas marcas ecclesie conferendi vel abecclesia tres marcas recipiendi. Et ne aliqua occasione huiuslicentie insolentia emergat, statuerunt claustralem disciplinamin omnibus observari, ita ut, si infra terminum a decano in-stitutum ad scholas non iverit vel, infra annum licentie rever-sus, ad ecclesiam non redierit, pro pena prebenda sua cedetad fabricam ecclesie, non restituenda, nisi restitutis quinquevel tribus marcis, quas ab ecclesia recepit, hoc etiam adicien-tes, ut a festo b. Petri ad vincula proximo venturo infra annumstupa balnearis 4 ) ecclesie restituatur. Predicte vero pecuniesolutio incipiet currere a festo s. Gereonis proximo venturode waringa cuiuslibet, quousque ad plenum fuerit persoluta.Ne autem huius edificii procuratio sine provisione relinquatur,eiusdem executionem michi decano et A. de Suelme sacer-doti duxerunt per triennium ab hac institutione commendandam.Hec autem eorum ordinatio a festo b. Petri ad vincula stabitad triennium ab omnibus inviolabiliter observanda, quam etiamnos in memoriam huius facti decrevimus in scriptum redigen-