Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

24

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notuni sit cunctis Christi fidelibus, tarn praesentibus quamfuturis, quod ego Engelbertus Dei gratia Treuirorum Archiepiscopus efflagitatus precibus Domini Wolpbelmiabbatis Bruweilerensis coenobii ecclesiam constructam in dioecesi mea, in villa autem sua, quae Misinichdicitur, dedicaui quarto decimo Calendas Decembris, in honorem ejusdem sanctae et individuae Trinitatis,et sanctae Crucis, et sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Michaelis archangeli, specialiter autem inhonorem sanctissimi confessoris Christi Nicolai episcopi, tradens ei omnem decimam novalium syluaesingularis ad Clottenem et ad Asche pertinentis. Confirmans insuper eam dote praedicti abbatis "Wolphelmiet suis successoribus eidem collata, uno videlicet jugero vinifero cum duobus mancipiis, quibus additaesunt VI. vineae, quas dederant Waldo, Luzo, Baldim, Minegiis, Theyzo, et Madelo, supra quae ex banno sanctiPetri apostoli atque meo constitui presbyterum, qui ibidem officium compleat tribus diebus in hebdomada,et omnibus diebus festivitatum et jejuniorum quique baptizandis et infirmis et sepeliendis debitam curamimpendat, talein potestatem habere, vt nemo praesumat ei in eisdem collatis ecclesiae beneficiis fraudemaliquam vel violentiam inferre. Et ut haec concessio rata et inconvulsa permaneat, haec charta authoritatesigilli nostri cunctis legentibus permonstrat. In die vero dedicationis ejusdem ecclesiae, supradicti villaniper singulos annos decreuerunt, non solum quoad viuerem, sed etiam post meum excessum in eleemosynammeam panes unius modii, sex sextarios vini, carnes etiam aut pisces uno solido appretiatos expendere.Gesta sunt haec anno Domini millesimo octogesimo octavo, indictione duodecima, imperante domino Henricohujus nominis tertio imperatore augusto. Hujus rei testes sunt Hungerus Choriepiscopus, Dudechinus Decanus,Rodericus presbyter, Buno presbyter.

Caput XXII.

Wolplielmus capellam in pago sitam construi et consecrari facit, nee non altare S. Joannis Euangelistae, retro suinmum altare tcmpli

coenobii Braweilerensis.

Idem vir Domini divini amoris aestu insatiabiliter flagrans animadvertit fratres suos non modicumgrauari propter saeculares laicos", quibus illo in tempore divina more parochialis ecclesiae in altari sanctaecrucis celebrabantur, hinc consilio fratrum suorum ductus, imo cujusdam devoti viri Siberti nuncupati subsidioadjutus capellam sancti Laurentii prope ecclesiam situatam pro laicis construi fecit, ad cujus instaurationempraelatus Sibertus quindecim jurnales terrae arabilis legavit pro remedio animae suae, ac suorum, quamprofecto capellam iam perfectam Archiepiscopus Coloniensis dominus Sigiwinus consecrauit, anno Dominimillesimo octogesimo quinto una cum sumino altari ibidem in honorem victoriosissimi martyris Laurentii etsanctarum virginum Margarethae et Agathae. In quo quidem altari has reliquias recondidit: de vestimentogloriosae virginis Dei genitricis Mariae, de S. Laurentio martyre, de S. Margaretha, de S. Agatha, de S. Thoma,apostolo, de S. Pancratio, de duobus Ewaldis germanis Christi presbyteris Coloniae ad S. Cunibertuin quies-centibus, de reliquiis S. Maurorum, de S. Medardo, de S. Remigio Remensi Archiepiscopo, de S. Meginradoeremito. et confessore, de S. Afra, de S. Sivonia, de S. Runonia, de undecim millibus virginum.

Eadem vice idem Archiepiscopus dignissimus consecrauit altare retro summum templi altare situm inhonore sanctae et individuae Trinitatis et gloriosae semper virginis Mariae, et praecipue etiam in honoresanctorum Joannis Euangelistae, Cosmae et Damiani, Luciae et Petronellae virginum, in quo quidem istas,quae sequuntur, reliquias reclusit de S. Joanne Euangelista, de S. Cosina et Damiano, de S. Lucia, deS. Petronella, de sepulchro Domini, de S. Vito et Crisogono, de duobus Ewaldis germanis, de S. Vrsomartyre ex legione Thebeorum, dens S. Laurentii, de S. Nicomede martyre, de S. Cypriaco martyre, deS. Mauris martyribus, de S. Florino confessore, de S. Remaclo episcopo, de S. Seruula, de S. Modesta virgine,de S, Verena virgine, de S. Christina virgine, de S. Basilla, de capillis S. Mariae Magdalenae, de virgaMoysis, de S. Cruce. Haec beatissimus pater septimo anno ante obitum suum sollicitavit fieri.

Caput XXIII.

Mulier meritis beati viri plene sanitati i'estituitur.

Illud etiam non reticendum arbitror rei gestae miraculum, quod vidimus fieri sub testimonio omniumfratrum, et est, fama vulgante, circumquoque notissimum. Mulier quaedam Adelheidis nomine, variis omniummembrorum languoribus oppressa, ad beati Nicolai in Braweilerensi coenobio limina, recuperandae salutisgratia, est perlata, quae cum detriinento omnium membrorum, occultis etiam viscerum doloribus ac non ferendiscruciatibus quatiebatur, ita ut omnis generis annonae panem adeo fastiderit, ut non solum gustare, sed etvitaret attingere. Haec quidem beati Nicolai meritis celerem sospitatem recepit in membris: veruntamenocculto Dei judicio omnimodis, ut prius, panis abstinuit edulio. Dum vero post aliquot annos divinae clementiae,ab hac illum placuisset infirmitate absoluere, intempestae noctis silentio tali perfruitur visu: videbatur illi,beatissimum virum Wolphelmum panem benedixisse, et illum susceptum ab ejus venerabili manu se auidecomedere: quae fidem adhibens visioni, sciens per eum bis majora posse fieri, flebilibus vocibus panem sibiab eo obsecrat benedici, qui renitens totis viribus, indignum se proclamat ministrum operis hujus. Tunc videres