Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
 

2 3Caput XIX.

De periculo nauigationis in Rheno, a quo miraculose orando se ac socios suos liberauit.

Vir itaque Domini de die in diem virtutum exuberans copia indesinenter ad coelestis vitae suspirabatgaudia, quae iam promeruisse gaudet felix ejus Spiritus in sui domini praesentia. Nam quam diu in corporevixit, mundum corpore, non mente, inhabitavit, ibi magis habere fixum appetens animum, ubi gaudium noveratsine fine mansurum. Unde et merito dicere valebat cum Apostolo, nostra conversatio in coelis est, et illud:non habemus hie manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Coelestis ergo patriae incessabili flagranti amoreinter alia atque alia virtutum exercitia, tanta ei erat orationis instantia, utquanquam omnibus floreret virtutibus,hanc tarnen possidere videretur prineipalius. Ex cujus assiduitate haee etiam ei inolevit devotio. ut singulisannis dum more sanetae et universalis ecclesiae jeiunium obseruaretur quadragesimale, non solum circumjacentia,sed et Agrippinae Coloniae ubique sanetorum orando inviserit loca. At quoniam hujus rei nunc ineidit mentio,libet referre grande periculum, immo miraculum, quod nobis contigit redeuntibus Coloniam e Tuitio. Beatiet gloriosi Confessoris Heriberti sepulchrum oratum petiveramus: redituri, puppim ascendimus: soluti a littoread modum prospere navigabamus. Introrsum nos unda iam longius rapuerat, dum ecce repente intolerabiliexorta tempestate, rupta quies Rheni ab imis sedibus perturbatur: vndaeque in se redundantes, ad instarprominentium rupium, capitibus imminere videbantur in naui residentium. Sicque nauis huc illucve vagisdilabitur undis, et nunc summo in fluetu pendens, nunc unda dehiscens terram inter fluetus aperit, turbatisquenautis prae pauore mortis sonus haesit in gutture vocis. Tanto nobis vallatis periculo, virum Domini, inposteriori nauis parte residentem, et suo more, nescio quid secreti, meditantem, et eorum, quae nobis evenerant,prorsus ignarum adiui, et mortem omnimodis imminere nunciavi. Qui protinus ad orationum convolans notapraesidia, sanetorum deuotissime implorat suffragia, litaniae supplicatione imposita, de hinc cum creba crucisobjeetione, salvator mundi salua nos. coepit canere, qui per crucem, inquiens, et sanguinem redemisti nos,auxiliare. Hortatur dehinc resumptis viribus constanter remigare viros, nullo mortis metu coneuti nullumex eis periturum asserens pi'ovidentia Dei. Hac exhortatione animati, et quoniam res pro anima fuerat illis,dum fortiter ad litus tendunt, viriliter aequora scindunt. Interea miserabilis clamor untriusque sexus superlitus consistentium attollitur in coelum periculum nostrum eminus intuentium. Quid multis morer? interconfinia positi mortis et vitae, tandem perlabimur ad locum ubi multitudo navium latius Rheni oecupaveratsinum. Quas attingentes et ex altera in alteram transmigrantes juxta viri Dei vocem praeter spem evasimusomnes. Veruntamen ne dubitaretur ullo modo, illius nos salvatos merito, concite ad rabies Rheni fulminisdivino declaravit indicio. Denique ut ille beatus pedem extra puppim extulit, quae paulo ante divinitus suspensisfluetibus praedae fuit, et quae prius onusta mergi non potuit, subsistere tanto viduata patrono nequivit, sedprotinus nobis cernentibus submersa disparuit. Taliter post perimmensi moeroris praeeipitium meritis seruisui maximi nobis gaudii dominus contulit beneficium, dum et virtutum ejus gratiam extulit, et quod vere-barnur, avertit.

Caput XX.

B. Wolphelnnis ecclesiam in Kirdorp consecrari proeurat.

Per idem teinpus quadam die cum secretorum suorum conseiis Oratorium, ut tunc falso credebaturBraweilerensis parochiae in villa Kirdorp nomine situm oraturus intrauerat, et ecce solo prostratus, carerelocum sanetorum patrocinio spiritu saneto reuelante didicerat. Qui surgens ab oratione cum secum consisten-tibus accessit ad altare, et velamine subdueto cum omnia diligenti intuitu perlustrasset, nihil omnino vel subsigillo vel rimarum fissuris praeter nidificationes vespertilionum, et telas reperit aranearum. Vnde nimirumut par erat mente consternatus absque morarum dilatione Coloniensis ecclesiae praesulem adiit, illi, quaequegesta fuerant, ordinatim exposuit, cujus mentis passioni ille condolens, datis etiam sanetorum reliquiis vocatumad se direxit cum eo quendam Hezelinum Scarnensis sedis antistitem, ut sua vice praedictum locum, quiaepiscopii sui dioecesis erat, Deo consecraret, et ejus servitiis maneiparet. Qui libenti animo obtemperans imperiocongregata multitudine fidelium divinae religioni dedicauerunt idem Oratorium, statuentes ibi duo altaria,superius quidem in honore archangeli Michaelis, inferius vero in veneratione habenda beati Martini Christiconfessoris. Hoc in facto nimirum illi cum beato Martino similis extitit proportio virtutis, qui pari modosimiliter illustratus divina reuelatione populum absolvit a diabolicae fraudis seduetione, ara destrueta latronis,qui in vice venerabatur Martyris. His ita rite peractis redierunt uterque ad propriaDeum collaudantes in jubilo.

Caput XXI.

De Capeila, quam construi fecit in Mesenicli et de ejus conseeiatione.

Hic quoque venerandus pater construi fecit capellam in Mesenich villa, et consecrari fecit eandem perArchiepiscopum Trevirensem dominum Engelbertum, in qua quidem capella ordinavit tres missas fieri persacerdotem a pastore matricis ecclesiae in Seheim, ut sequens Bulla liquido resonare videtur.