Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

25

animum viri Dei anxie perturbari: velle quidem misereri, sed palam id propter jactantiam fauoremque nollefieri. Attamen, ne diutius videretur protrahere, quod diuinitas per eum disposuerat adimplere, allatum panembenedixit, mulieri porrexit, praesentibus nobis illa comedit. Quae viri Dei meritis ex integro sanitati restituta,omni, quoad vixit, tempore ibidem ecclesiae usibus tanto commodius ac devotius studuit deseruire, quanto praealiis multiplicibus ac differentius gratias sanitatum meruit obtinere. Vir autem domini, quanquam tarn praeclariset eximiis polieret virtutibus, nunquam tarnen illius elationi succubuit animus, non gloriandum recolens exvirtute signorum, sed ex consortio collegii electorum. Quis vero singulatim queat referre sanitatum genera,in diuersis per illum languentibus exhibita miseratione diuina? saepius enim, illo visitante, est indulta aegro-tantibus salus, quod tarnen ab aliquo sibi imputari prorsus non patiebatur. Sufficiant e pluribus ista fidelibus,ex illius memorata virtutibus.

Caput XXIV.

Obitus beati Wülphelmi.

Post innumera divinae per illum operationis patrata beneficia, volens pius Dominus serui sui consolarigemitus et suspiria, crebro dicentis cum Propheta: quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei ? satiabor,dum manifestabitur gloria ejus, placuit ei hoc ordine dissolutionis suae tempus reuelare. Quadam die temporemeridiano pro consuetudine illo, non jacendo, sed sedendo, dormiente, speciosissimus per visum juvenis eiadstitit, et ut se quantocius sequi festinaret, admonuit. Qui comitatus euntem Angelico ductu ad looaperducitur amoenissima, omnis decoris varietate vernantia, incomparabili lucis splendore micantia, totius etiamsuavitatis odore redolentia. Ibi ostensis illi diuersarum habitaculis mansionum, fidelibus nimirum a Dominopromissarum, tandem in quoddam illum Angeius magnae venustatis et proceritatis introduxit aedificium, cujusintus et extra contemplari jubetur diligenter ornatum: hunc sibi mansionis locum divinitus esse praenuntiansdestinatum: quem, inquiens, quanto studiosus ac venustius exornaveris, tanto jucundius ac felicius in perceptioneillo frueris. Taliter Angelico affatu de pcrennis gloriae felicitate cömmonitus, evigilans, seorsum quibusdamvisum indicat fratribus, annectens procul dubio se quantocius dissolvendum. Vnde miro modo animoconsternati, utpote cujus semper fuerant beneficia pietatis experti, de illius merito amissione intolerabilitorquebantur afflictione. Verum certius hinc colligere cupientes, diem signant, eum cum visione notantes: quemanni reuoluto circulo, ipsa die carnis solui contigit ergastulo, quo coelitus ei fuerat visio oblata. Unde patuitnon pbantasticam illusionem, sed veram fuisse visionem, quae tarn euidenter et viri Dei dissolutionem, etcoelestem ei designauit mansionem. Per continuum itaque illius anni spatium, non segniter dormiendo, sedsolerter bonis operibus invigilando, Domini sui adventum exspectabat, atque conservis suis talentum sibicreditum erogabat. Tanta autem vis divini amoris cor ejus penetrauerat, ut etiam, si nollet de Deo loqui,silere non posset. Cumque id solito instantius atque fcrventius ageret, proinde nonnulli coeperunt fastidire,minusque libenter audire. Quod ille perpendens non se a bona subtraxit intentione: sed volens eos resipis-cere, illud Apostoli crebra inculcabat repetitione: fiboli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christusin vobis. Haec quippe dicebat, quia quos iam praedieando pepererat, relbrmando gemens iterum parturiebat,illud subjungens: mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Dum vero quadam die paterna seminus cerneret admonitione proficere, Spiritum sanctum tota excipiens mente, in haec verba prorupit Arnosprophetae, imo ut potius postmodum rerum probauit eventus, ipse spiritu tactus prophetiae: venient, inquit,dies, dicit Dominus, et mittam famem in vos: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.Nouerat procul dubio, quod sicuti fames est carnis, subtractum subsidium corporis: ita fames est mentis,silentium vel amissio divinae collocutionis. Unde futura eis quasi iam praeterita narrans: noueritis, asserebat,quod absque dubio in quibus nunc vobis onerosus existo, vel fastidium genero, summo ea vobis quandoquenon tarnen* effectum habituris, futura desiderio. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis instat. Haecidcirco praetereunda putaui, ne incassum prolata haec verba credantur hominis Dei: dum omne, quodlocutus est, verbum aut impletum, aut in futuro non ambigamus implendum. Licet autem iam ultimam duceretaetatem, nullatenus tarnen propositi sui passus est infirmari rigorem, indulgentius vivendo, labore remisso.Exiguum tarnen reputabat praesentis temporis laborem ad superventurae gloriae recompensationem. Quapropternee longaeuitatem temporis, nee difficultatem causabatur laboris, sed potius omnimodis addens labori laborem,angelicam studebat exequi exhortationem. At vero imminente iam ejus emigratione, ubi se sensit repente viribusdestitui, infirmitate grauari, euocatum Reuerendum Dominum abbatem coenobii B. Pantaleonis martyris, nomineHermannum, totius honestatis et religionis virum olei sacrati se fecit liquore perungi. Paucis dehinc euolutisdiebus primo lucis crepusculo deeimo calendas Maii viam uniuersae carnis ingressus obiit et gaudium Dominifeliciter introiuit.

Floruit autem temporibus seeundi Henrici imperatoris, qui monarchicam regni obtinuit post discessumtertii Ottonis, tempore B. Heriberti sanetae Coloniensis sedis Archiepiscopi, et vixit usque ad tricesimumtertium annum regni quarti Henrici imperatoris, cujus pater extitit Henricus tertius, avus imperator Conradus,transiit autem plenus dierum omniumque profectibus bonorum operuin Anno millesimo nonagesimo primodivinae incarnationis, postquam XXVIII. annis praefuisset. Cujus obitu completo Hermannus tunc temporisArchiepiscopus Coloniensis exequiis ejus summopere satagens devotionis obsequium impendere, ad sepeliendumeum devotus oecurrit, cujus exemplo religiosorum virorum etiam turba confluxit, inter quos praeeipui et

Fahno: von Boeholiz III. 7