22
mens sedulo compungitur ad lamentum. Quis hunc fidelissimum Domini dubitauerit servum, cujus executiomandatorum, tarn euidens meritis illius praebet testimonium ? Quamvis etenim in pace praesentis vitaeconsummauerit cursum, explevit tarnen martyrium, satagens crucifixum habere mim dum, dum carnem suamcum vitiis et concupiscentiis crucifixit, et dominum fideliter sequens mundo peregrinus extitit. Hie coetibusjustorum, ut confidimus, conjunetus, in ec-clesia propriae possessionis quiescit sepultus, baec pauca prolatasufficiant ad sanetitatis testimonium beatissimi patris Wolpbelmi et Frumoldi germanorum.
Capnt XVII.
De Borchardo milite, qui viro dei adliaerens plurimum dilexit.
Erat tunc temporis vir quidam genere nobilis sed moribus nobilior Borchardus nomine praefectoriaedignitatis, sed et praepotens armis, qui gerraanus extitit Illustrissimi viri Emehardi Wirceburgensis episcopi.Hie evangelii non surdus auditor, si vis perfectus esse, vade: vende omnia, quae babes, et da pauperibus, etveni, sequere me: relictis omnibus, quae temporaliter videbatur possidere, Kanerberg, Castellum suae munitionis,domino consecrari fecerat locum orationis, taliter dum dives esse posset in mundo, pauper elegit esse cumChristo: plebejo habitu amictus sanetorum perlustrabat loca, servorum Dei solerter requirens alloquia, undeet ad notitiam famuli Dei Wolphelmi deduetus, maximae ab eo loco venerationis est habitus: et ut quondamanirnae David colligata est anima Jonathae, sie amor Dei confoederavit vtrosque. Ex hae itaque mutuaecharitatis affectione, frequenter eum solitus invisere, dulcissimos gaudebat verbi divini favos ex ore ejuspereipere. Mirabatur autem supra modum tantam illi coelitus concessam divini affluentiam verbi, ut quomodoex supercrescente fluvio rivus, ita ex illius mellito gutture manaret sermo divinus. Sed quid mirum, quodsemper animus fixus in coelestibus, de divinis traetare valebat subtilius? vt ergo rei ordinem prosequamur,volens Dominus pio reuelare diseipulo, quanta perfectio lateret in magistro, talis ei nocturno silentio divinitusdeclaratur visio. Vidit igitur illum, quem tremit tartarus, colit abiissus, coelorum adorat exercitus, in quemdesiderant prospicere ordines dignitatis angelicae: hunc, inquam, vidit balneo impositum manibus et officiobeatissimi "Wolphelmi reuerenter foueri, ablui et detergi: vbi etiam circumstantes duodeeim Apostoli admini-culum ferre videbantur ministranti. Ille igitur vir praeclarissimus coelitus sibi ostensam visionem per quendamMeginhardum nomine monachum fratrem satis sibi familiärem ad viri Dei properauit transferre notitiam. Quisagaci animo vim somnii discutiens, coepit diligenter investigare, quid visio haec videretur portendere,Intellexit itaque patenter se commoneri vigilanter boni seruare tenorem propositi, Christo in suis omnimodisministrari membris, juxta ipsius dicentis vocem: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Gaudebatautem vir Deo amabiiis summo electorum capiti operibus placuisse pietatis, sed seriem, actibus exequi cupiensvisionis, vice Domini balneum praeparatur egenti, in cujus singula peraguntur obsequio, quae visionispoposcerat ordo. Quibus rite completis, toto corpore mundus et sanus egressus, ex integro novis est vestibusdecenter ornatus, a quo tempore tantam gratiam meruit obtinere, ut mirabilium quoque patrator opertunmereretur existere.
Capnt XVIII.
De midiere, quae reeepit visum per ablutionem digitorum miraculose.
Fuerat itaque quaedam mulier in territorio braweilerensi Golda nomine, quae utrorumque luminumcoecitatem se doluit ineurrisse, cumque omnium illuminatori placuisset per famuli sui merita illi subvenire,sub nocturno silentio tali perfruitur visione: videbatur ei leniter dormienti viro Dei Wolphelmo missarumsolemnia celebranti assistere, et post expletionem manuum ejus ablutione oculos suos diluere, exterososquefimbriis vestimentorum ejns diu optatum lumen reeepisse. Quam visionem ad nos perlatam famulo Dei addivina mysteria properanti humiliter suggessimus, et ut pauperculae mulieri compateretur exoravimus. Quinon assensit, hoc sui non esse referens meriti, et somniis saepe fallentibus fidein non leviter adhibendam,sed si est, inquit, haec visio ex se, seeundo ac tertio Dominus dignetur eam reuelare. Itaque corde contritoet humiliato in jejuniis et orationibus reconstituto, eadem visio, quae mulieri primo apparuit, seeundo et tertio:quid plura ? Tandem vir Dömini nostra victus instantia secreto admittitur illa, ante fores ecclesiolae jussaconsistere, quia non usus ei furat facile nisi certa ex causa frequentiam mulierum admittere. Itaque riteperactis missarum solemniis, vt doeuit visio, abluit, extersit, mox clare videns remeavit. Tunc vir sanetus nolensvirtute facti hujus humanis favoribus attolli, memor dominicae praeeeptionis jubentis diseipulis, ne quoadusquetempus compleretur resurrectionis, ordinem cuilibet panderent visionis, interdixit summopere nobis, id illo invita superstite nulla ratione prodere, nulla necessitate detegere.