Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

21

excoluit genere pietatis, satagens gaudere cum gaudentibus, flere cum üentibus, vir plane mitis et justus, sieomnibus omnia factus. Quo enim dolente non condoluit? quis ad illius aspectum moerorem non mutavit ingaudium ? quis ira inflammatus, illius sermone non est mitigatus ? quis iniqua cogitatione pulsatus, non illoest medente curatus? quis consolari petiit, et consolationem non invenit? quis vim verborum, quis efficaciamexprimat sermonum ? quis pietatem evolvere, quis cbaritatem valeat enarrare ? in qua adeo radicatus fuerat,et fundatus, ut licet nullius expers esset virtutis, hujus tarnen eultor existeret specialis. Non segniter etiainanimo retinens, quod quanto subjeetis Praelatus, tanto curis majoribus esset oecupatus: studebat omnimodisDeo per contemplationem placere, exteriorum curas per idoneas quasque personas solemniter adniinistrare.Taliter ex voto liberius vacans Domino, utrobique providus prospexit: intus propria vigilantia, exterius congruaprouidentia. At quoniam fuerat mirae mansuetudinis, et discretionis, sciens, quod districtio, si modum excedit,saevitiam gignit, et nimia pietas dissolutionem diseiplinae parturit. Tanta inter utrumque usus est discretione, ut neeindiscreta districtio subditis, recusandi laboris fieret occasio: nee nimia pietatis exhibitio, diseiplinae foretimmoderata remissio. Ita nempe exemplo sanetorum patrum gressus suarum instituit actionum, ut nullatenusextra limitem justitiae propriam sineret effluere actionem, hinc profecto felicem, ac jure beatum talem dixerimvirum, qui et ecclesiasticae diseiplinae vigorem fortiter tenuit, et tarnen matrem virtutum discretionemnunquam deseruit.

Cujus ut mores vel actus summatim perstringam, fuit vita laudabilis, verbo discretus et utilis, consilioprouirlus, moribus ornatus, affabilitate mellifluus, misericors et benignus, pronus ad veniam. tardus ad iram.Per pietatis affectum, omnium condescendens necessitatibus miserorum : juxta beatum Job, pater erat pauperum,moerentium consolator, pupillorum adjutor: non despexit inopem, nee dimisit absque operimento pauperem:alios refovens verbo consolationis, alios ope reuelans pietatis. Ab infantia Deum timere didicit. Ex uteroenim secum egressa miseratio creuit. Area cordis iugiter referta bona voluntate. nunquam vacua raanus extititmunere, pauperum sibi apud Deum hie conciliabat patrocinia, faciens sibi amicos de iniquo mammona, quieum quandoque reeiperent in aeterna tabernacula. Ne autem mundum plus justo videretur diligere, mundosolummodo usus est ad necessitatein, non ad superfluam delectationem. Noxias quippe ab animo exeludensdelectationes, apostolicas aemulabatur traditiones, corpus videlicet castigare, et in servitutem redigere, utextenuatum coelestibus diseiplinis, vas aptum fieret sanetificationis. Nouerat enim animum non posse legitimoimperio perfrui, nisi carnis motus penitus essent subjugati. Hoc denique ritu sacrificii in sui cordis penetralibushostiam vivam, sanetam, Deoque placentem se exbibuit, dum singulis diebus cum sacrosanetis corporis etsanguinis Christi mysteriis, per compunetionis gratiam se se in holocaustum maetavit.

Caput XVI.

De fratre suo Frumoldo et duabus sororibus scilieet Oswenda et Berta.

Exstiterat huic beatissimo viro frater germanus, Frumoldus nomine, sorores sanctimoniales, duae quarumuua Oswenda nomine, mirae siniplieitatis et innocentiae fuit foemina: altera vero Berta nuneupata, litterarumplurimum emieuit scientia. Haec autem beatae Adelheidis primae Vilecensis abbatissae, eleganti satisadmodumstylo conscripsit, et plurimum religionis vel scientiae suae fruetum in eodem loco dereliquit. De cujus praedietasorore, domina videlicet Oswenda, nostris temporibus factum übet referre miraculum, omni sane laude, memoria,et veneratione dignissimum. Quidam frater in coenobio Braweilerensi, Vdo nomine, adeo pessima laborabatinfirmitate, ut omnes cogerentur de ejus desperare salute. Denique toto miserabiliter intumescente corpore,omnium membrorum amissa sanitate, trunco potius, quam humano corpori videbatur similis: quodque maximemortis indicium solet existere, nulluni remedium illi adhibitum valuit proficere, volente, ut credimus, Dominodemonstrare, quod quanto gravior morbus, tanto potentior omnipotens credendus est medicus. Cumque desolis ejus ageretur exequiis, lento sopore corripitur, videtque per sömnium Dominam Oswendam, iam immor-talitatis luce potitam, sibi assistere, compatientisque aflectu manu totum corpus permuleendo, vim dolorislenire. Inde Oratorium jacentis lecto contiguum ingressa, tertio flexis genibus adorauit, sieque super aegrotumsignum sanetae crucis exprimens disparuit. Illico virtus divina est subsecuta. Nam post paueos dies convaluitintegra sospitate reeepta; unde nee dubium extitit, illo visa pandente ipsius suffragantibus meritis erutumillum de confinio mortis. Fuerat autem tarn immanissimus languor, ut a planta pedum usque ad verticem ineo non esset sanitas: sed tota corporis cute subtraeta, aesi vetere homine exutus, recenti eorio cum saluteest superindutus.

At vero praedictus beati Wolphelmi germanus, Dominus videlicet Frumoldus, armis terrenae militiaeexutus, se illis implicari recusauit ulterius, ut Deo seruire posset expeditius. Studium itaque peregrinationisarripiens, ne exul coelestis fieret patriae, omni reliquo vitae suae tempore longe lateque ad promerendasanetorum patrocinia se studuit exiliare, uno tantum contentus seruulo comite: cui tarnen versa vice, ut alterMartinus, sie saepius consueuit ministrare. Quod genus divinae propitiationis illo pedibus jugiter exequentenudis, adeo saepius vidimus eum liventes plantas habere, ut nulla ratione calceamenta valeret admittere. Eratetiam ei solennis consuetudo, quam diu ad divinum in ecclesia assistebat officium, omnimodis alieujus vitarecolloquium: sed stans, vel humi prostratus orans tanta laehrymarum potiebatur ubertate, ut velut imbreperfusum madidum reliquerit pauimentum. Hanc compunetionis gratiam per divinam possidens clementiam,custodem in se reliquarum deputavit esse virtutum. Quia nullum penitus ei dominari liovit delictum, cujus