Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

__B__

Tunc Dominus Papa Hildebrandus, qui et Gregorius ex authoritate beati Petri apostoli per epistolas suasdenuntiat Domino Hildolpho ejus successori, ne sub specie pietatis, defensor existens impietatis, ClottenoBraweilerensi ecclesiae violenter ablatum, diutius patiatur irrevocatum. Non eget inquiens, o fili, Deus offerriquicquam ex injustitia sibi, quia, ut legimus, sie fiunt ei victimae ex rapina, quomodo si quis mactet filiumin patris praesentia. Patratorem quidem bonorum multorum agnouimus fratrem nostrum Annonem Archiepis-copum, tarnen in hac parte minime defendendus est non errasse, tum quod B. Nicoiao praeripuit, sanetaegenitrici Dei gratum holocaustum aestimavit, dicente domino per Prophetam: quia ego Dominus diligensJudicium, et odio habens rapinam in holocaustum. Nee fas est a fidelibus credi matrem discrepare avoluntatefilii: dum id prorsus constet, vtrisque proprium, atque commune, eadem velle, et eadem nolle. At tu nedefendendo injustitiam videaris offendere Deum, tolle de medio, quod, alias licet bonus, hie male consultuscommisit episcopus Anno, ne et illius detrimentum sit coronae, et tibi occasio eulpae.

Hujusmodi paternis adminitionibus a sedis apostolicae authoritate suseeptis, praedicti pontificis Hildolphimagis in furorem versus est animus, quam ad justitiam vel misericordiam provocatus. Denique convocatecclesiae Coloniensis primores, se diffamatum, aecusatum per virum Dei conquerens apud apostolicum. Tuncvir mitissimus, his humiliter renitens objeetionibus: proferatur, inquit, o Domine in medium, si placet, aecu-sationis testimonium: si nequeo me excusare, de quibus criminor a te, tunc demum digne convincar offensammeruisse. Episcopus itaque domini Apostolici epistolam tenens prae manibus, legendam tradit in publico,aestimans per ejus relationem eunetos in serui Dei armari contradictione. Qua recitata plures assensere nildignum actum offensione. Quidam vero Bezelinus, domus B. Petri Apostoli custos, cum aliis, quibus eratanimus rem potius perturbare, quam ex aequo determinare: cum aliud non invenirent, quod obtenderent, nonabsque suo consulto Papain super hac re asserunt lieuisse expetere.

Caput XI.

De contumeliis et comminationibus quas sustinuit pi'opter Clotteno.

Dum facili responsione hanc Domini famulus objeetionem quivisset refeilere, episcopi magis furentisodio, quam justo judicio injuriatur, calumniatur: convitiis quoque et contumeliis secus, quam pati dignumfuerat tantae reuerentiae virum attreetato, postremo etiam terribilibus sacramentis pastoralis curae baculumadempturum minatur. Tunc vir beatus in injuriis patientissimus, virtute constantiae roboratus, timore nudus,adversariorum conatibus respondet intrepidus. Nesciebat quippe mens justi pauere, quae nulla torquebaturconscientiae eulpae, diuina nos comitante dementia, non hie hodie praejudicium veremur ineurrere, puramgerentes conscientiam, totius prorsus criminationis innoxiam. Hie sermo videtur completus, ubi dicitur, ut leo,confidere justus. Dum haec et his similia vir Deo plenus efficacissime loqueretur, oris gratiam mentisque constan-tiam omnes aemuli mirabantur, et veluti nox quaedam, et tenebrae mentibus eoruin sunt infusae: quid agerent,quo se verterent, dubii nutabunt, dolentes se casso consumptos dolore, non invenientes, qua parte eum caperentin opere et sermone. In his perturbationum angustiarumque pressuris, ex primoribus praeeipue favebantbeato viro, Bertolphus, vir probus, ecclesiae beati Andreae Apostoli praepositus, et quidam Wigmannus deHerersbach vir militaris et nobilis, sed et eloquentia insignis. Hi duo medium habentes eum, vt olim coelitusdirecti Machabaeum, pro defensione justitiae, non sunt reveriti injustitiam oppugnare, adeo, ut nee minis, neeterroribus coneuti, nee a proposito aliquo possent munere frangi. Instabant igifcur viriliter ex apostolicaauthoritate, precantes Judicium Braweilerensi ecclesiae fieri juxta mandatum et legationem apostolici. Quorumvoeibus et instantia non medioeriter exaeerbatus Episcopus, cum graui indignatione inquit: habetote vobisClotteno, meum erit, tarn et injuriam meam vindicare, quam et vtiliora pro Clotteno data reeipere. Itaqueraptum ex ore ejus verbum, et cum velocitate diriguntur legati, idem bonum vindicaturi. His ita patratisjubet Episcopus virum Domini apud Nussiam castrum sibi oecurrere, ea omnimodis intentione, vt nullo ejusobsistente adjutore vel defensore, facilius eum valeret pro voto deponere. Sed non est sapientia, non estprudentia, non est consilium contra Dominum. Quamdiu vero ista ineubuit adversitas, tamdiu fratrum nondestitit votiua charitas, Septem psalmorum et litaniae supplicatione dominum incessanter exorare, ut demoerore gaudium, de tribulatione laetitiam concederet invenire. Vir itaque Domini sciens tutam defensionemconstare non posse per hominem psalmista dicente: bonum est sperare in Domino, quam sperare in prineipibus,de adjutorio domini eonfisus, hilaris, et gaudens iter aggreditur, quo fuerat imperatus. Perveniens igitur adlocum, non modica inopum collecta mullitudine, per opera pietatis et misericordiae se Deo cupit attentiuscommendare. Cumque in solario cujusdam domus resedissent, et vir Domini cum suis necessaria ministrans,sollicitus cireuiret, ex improuiso solarium corruit, totaque illa multitudo cum viro Dei in cellarium subterra-neum cadendo devenit, quos e vestigio pars non minima domus subsequens oppressit: sed ex Dei Providentia,serui sui meritis, nulli laesionem intulit. Itaque exciti cives, tanti sonitus fragore oeiius advolant undique,et non sine grandi admiratione sospites extrahunt, quos iam iamque periisse crediderant. Quidam vero prae-caeteris lapsus oppressusque periculosius dum iam aosi raortuus defleretur ab omnibus, eduetus nulla reperiturparte corporis laesus; sed et pincerna hominis Dei, Godecho nomine, ipsa hora, bina vasa testea vinorepleta prae manibus tenens, cum ruentibus pariter mit: sed mirum dictu, nee sui, nee vasorum, vel vinipertulit eifusionem. Quod factum mirabile id circo divinae clementiae placuit demonstrare, ut pandereturmortalibus, quanti apud se meriti vir sanetus iste fuerit. At vero Episcopus, qui eo illum advenire compulerat,