1J
Satagitis enim ut virtutum ejus exempla ad notitiam legentium literis deducta, bene vivendi piis mentibuspariant instituta, sed quid Patres excellentissimi, id placuit injungere nobis, cum nee scientia suppetat, neefaeundia sermonis existat? porro in jubendo vestra tanta est authoritas, ut licet quod exigitis, paueainus,oninino tarnen negare vobis, nefas esse ducamus, liceat autem sub exemplo rei visibilis plenius vobis declarare,qua sumus hactenus suspensi dilatione, nostis, quod absque dubio acies oculorum, solis suecumbat reverberatasplendore; quanto msgis scintilla nostrae scientiae, si altiora se praesumpserit attentare? verum ne sanetitatisillius testimonium diutius differendo videamur subtrabere, quamvis mole videamur victi suecumbere, vestristarnen votis pro virium nostrarum facultate statuimus obedire, dat a,usum etiam vel fiduciam istud praesumendi,quod quisque pro suo modulo in Domini legitur obtulisse tabernaculo: alius aurum et argentum, aliuspurperam vel coecum bis tinetum, alius pellas rubricatas arietum, bene autem agitur nobiscum si piloscaprarum obtulerimus. Haec autem omnia, cum allegorica sint ut catholici doctores tradunt, in diuersis donariisgratiarum genera distinguentes, in pilis caprarum quibusdam locis verba exprimi voluerunt laudationem.Unde quoniam per scientiae donum, vel affluentiam meritorum, perf'ectionem illam attingere nequimus, aurofiguratam et argento, purpura vel coeco bis tineto, caeterisque donariis: cupimus saltem pilos offerre caprarum,quod est vitulos labiorum hostrorum: quatenus in tabernaculo Domini uteunque nos contingat vtiles inveniri,ne vacui prorsus apareamus in conspectu Domini. Itaque virorum illustrium actibus vel triumphis traditisliterarum monimentis, triplex inesse commodum reperitur utilitatis, dnm studio aemulandae pietatis totplerique modis illorum informantur exemplis. Sunt quippe instrumenta bonorum operum, errantium via,poenitentium venia, perseuerantium spes et Corona. His tribus generibus differentiarum vim profecto patiturregnum coelorum, dum errans corrigi, poenitens justificari, perseuerans contendit saluari. Laudes etiam divinaeattolluntur, dum ad exemplum fidelium sanetorum merita ad memoriam revocantur Ne vero plura replicandofastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam, sanetorum merita rediviua fideliumvotis semper aeeipere incrementa: dum superna gratia illorum foeeunditatem mentibus praestat, et fruetifi-candi gratiam submmistrat. Igitur saneti ac beatissimi Wolpbelmi abbatis vitae seriem explicaturi, nil aliudprorsus intendimus prosequi, quam quod ab idoneis testibus contigit audiri, seu quod aliquot annis ministran-tibus vel adstantibus sibi, divina nobis contulit gratia intueri. De quibus, si ullius baesitationis fides totnobiscum extant idonei testes, quod ex illius temporis collegio fratres nunc usque manent superstites. Quaeomnia vestrae sanetitati examinanda vel corrigenda remitto, nee primitus ea in publicum proferre flagito,quam vestrae fuerint authoritatis roborata judicio.
Incipit vita B. Wolphelmi abbatis et primo de ejus prosapia.
Gloriosus Domini confessor Wolphelmus in Eipuarensi pago ex illustri prosapia ortus, Dei omnemjustum gratuito illuminantis proveniente gratia, lineam generosae propaginis ornavit titulo sanetitatis. Quimerito juxta etymologiam vel idioma linguae regionis illius, Wolphelm dignoscitur appellatus, quoniam procastris Domini contra imroanissimum lupum, id est, diabolum, galea salutis munitus erat congressurus, quodquam efficaciter, quam strenue pro re, pro tempore, nomini contendens gestis congruere, studuerit exercere,loco suo lector plenius potuerit invenire. Pater vero ipsius Frumoldus nomine, ut ex nominis ipsius liquetexpressione, probus modis omnibus floruit actione. Hie genere moribusque sibi competentem Euezam nominesortitur uxorem: quibus iuxta apostolum, bonorabile connubium, et tliorus extitit immaculatus: quoniammatrimonium non contraxere causa explendae libidinis, sed gratia proereandae sobolis. Qui genere clari etinter suos quodam innocentiae priuilegio insigniti, erant Christianae religionis devotissimi eultores, fidei dotepollentes, cbaritate ferventes, pietatis amatores, juxta apostolum bonum operantes ad omnes. Verum dominaEueza ut illustrem exponam familiam, et alti sanguinis decus, ex cujusdam illustrissimi comitis Sicoonis nominestirpe descenderat, quem et ampla praediorum spatia, et utriusque sexus numerosa familia, sed et militarisanimi commendabat audacia, bic, quod opibus et nobilitate sit celsius, justitiam aequitatemque seetatus, quaDeo nihil invenitur aeeeptius, totis elaborabat nisibus, ut sicut propaginem magnificentia generis, ita etillustraret operibus pietatis. Vnde proeul dubio innuitur, hunc justum, tamque praeclari meriti virum exmodestis et piis parentibus ortum: quanquam plerosque legamus justorum ex parentibus editos impiis, velutirosae gignuntur ex spinis, genitricem vero ejus, quam exemplo Rachaelis, pro filio doloris ac dexterae, inbenedictione seminis Abrahae hunc constat peperisse, dubium non est, cum Anna Samuelis matre, vicem aDeo commendati foenoris meruisse, pari quippe voto filium invenitur obtulisse domino. De qua etiamplane sentiendum, quod non minus placuerit in tabernaculo domini, propter commercium conjugii, quamsi thoro fuisset sociata virili, hinc etenim potius laudum ejus videtur propagari titulus quod tarn beneredolentis floris fruetum ad totius ecclesiae edidit statum, quam quod clarissimum stemmatis ramum, abanteritate dignoscitur traxisse priorem, magis denique omnipotens uniuseujusque approbat mentem, quamconditionem dum liber ac seruus, unam profecto in domino sumus. Ea vera solum, praeter omnem mundigloriam, Deo probatur grata libertas, eamque nobilitatem non eximet ulla vetustas, si quid boni, si quid recti,aut nos ipsi fecerimus, aut talium successores studiosos habere meruerimus.
Fahue : von Bocholtz III.