Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
 

10I). Henricus.

Abbas VI.

enricus fuit filius Sicconis illustrissimi comitis avunculus S. Wolphelmi abbatis sequentiset autbor Historiae de fundatione Monasterii hujus. Laudatur in vita S. Wolpbelmi perConradum, monacbum Braweilerensem conscripta apud Surram Tom. 2. ad diem 22. Aprilis.Obiit bonis operibus plenus in Monasterio S. Pantaleonis, cui etiam Praelatus extitit,anno 1066. 27. Aug.

Extant adbuc Biblia hoc abbate in membrana duobus tomis, amplissima forma conscripta,quac nostra aetas in pretio habens admiratur, quibus aurato cbaractere sequentes praefixisunt versus.

Abbas Plenricus divinae legis amicus.

Hinc ut credentum fervor capiat documentum

Ilae dat ei munus, colitur qui trimis et unus.

Tu tarnen avtifices admirans talia dicens:

Dignos laudo viros subtil! pollice miros,

Abbatem vero maneant sua, praemia coelo.

Floruit sub Alcxandro II. Pontifice maximo S. Annone Arcliiepiscopo Coloniensi.

Tempore hujus abbatis Clemens II. Pontifex maximus coronavit Henricum II. Imperatorem ejusqueconjugem Agnetem.

8. Wolplielmus.

Abbas VII.

olphelmus ex illustribus ripuariis Comitibus, de Neil genitus a S. Heriberto Arcliiepiscopo

Coloniensi sacri Chrismatis unctione confirmatus, primo factus est canonicus summi templi,

post monachus in Monasterio S. Maximini, inde ab avunculo suo Henrico praememorato

abbate huic monasterio praefatus, ejus vtilitatibus strenuam suae sagacitatis curam impendit,

post haec voti soluendi causa Romam profectus ac reuersus, a Sancto Annone arcliiepiscopo

Coloniensi, monasteriis primum Syburgensi ac demum Braweilerensi praelatus, ibidem diem clausit

extremum anno 1091. 22. Aprilis, plurimis in vita et morte clarus miraculis, quae author vitae

ipsius recenset, et ideo ad longum ex manuscriptis monasterii Braweilerensis vitam hujus sancti

adjungere placuit.

Vitae S. Wolphelmi Abbatis Authore Conrado monacho Braweilerensi,

qui eodem tempore vixit.

Prologus in vitam B. Wolphelmi.

Dominici gregis pastoribus, rectoribusque vigilantissimis Euerhardo videlicet coenobii Braweilerensis etHermanno in Colonia beati Pantaleonis, Conradus infimus omnium sub regulari proposito, coronam vigilantibusrepositam a Domino. Hortamini Patres excellentissimi, nos vitam beati Wolphelmi abbatis scriptis depromere,secundum a Deo vobis collatam praescientiam non modicam hinc fidelibus prouidentes aedificationis gratiam.