9
locorum haec sunt nomina, "Westerlo, Odlobolo, Mirebecke, Hoybeke. Burente, pro ine, meorum parentumremedio, cum omnibus ad haec pertinentibus ecclesiis, aedificiis, agris, mancipiis, pascuis, pratis, cultis etincultis, syluis, aquis, aquarumve decursibus trado ad ecclesiam s. Mariae semper virginis sanctique martiniin Trajecto, ad restaurandmn ibidem Dei seruitium. Si quis hujus rei traditionem infregerit, laqueum omni-potentis Dei irae, ejusque manae genetricis, sanctique Martini incidat, et quasi profanus a sanctae ecclesiaeliminibus, sequestratus existat. Et ut verius credatur, firmiusque obseruetur, sigilli nostri impressione propriamanu designauimus.
Anno millesimo quinto Ausfridus Episcopus trajactensis, tanquam filius castigatus et dilectus Deo,oculorum suorum lumen amisit, et venerabile collegium s. Benedicti ordinis supra montem sanctum propeAmersfordiam, in honorem s. Dei genitricis construxit, in quo sacrae religionis habitum suscepit, et ad vitaesuae terminum devotissime perduravit. Obiit autem anno domini millesimo octavo. V. nonas Maii, ac sepeliturin eodem monasterio, postquam episcopatum trajectensem sapienter gubernasset annis XIV. igitur postdormitionem Ausfridi Adelboldus natione frise XIX. electus est episcopus anno millesimo vicesimo scptimo. V.kal. Decembris Adelboldus episcopus migravit ad dominum, post hunc Bernoldus vicesimus ordinatus estepiscopus. Is abbatiam reverendi patris Aufridi de monte saneto trajeetum transtulit, vbi conventualemecclesiam in honore s. Pauli condidit. Anno domini millesimo quinquasemino quarto XIII. kal. AugustiBernoldus migrauit ad dominum.
B. Volbertus.
Abbas IV.
uit quartus quoque s. Pantaleonis et primus B. M. Virginis in Tuitio monasteriorum abbasita, ut non immerito in vita s. Heriberti apud Surium in vitis sanetorum tomo seeundomultorum pater monachorum dictus sit.
Hie omni tempore matutinos solebat praevenire hymnos, solitariisque vigiliis psalmosdecentare Davidicos. Singularis extitit amator silentii, ad quod inter caetera fratres suos maximehortabatur, cui postquam s. Heribertus archiepiscopus Coloniensis a morte apparens praedixisset,quod die obitus sui trigesimo secum in coelesti conviuio conjuugendus foret; praedictioni isticongruenter 14. Aprilis anno 1021. migravit ad vitam meliorem.
Claruit sub Pontifice Maximo Benedicto VIII. imperatore Henrico, Arcliiepiscopo C'oloniensi S. Heriberte.
I>. Aralio.
Abbas V.
etas haec multa omnium ore digna posteris consecranda, quae memoriae suae perdurabilitatemmerito exigerent damnoso texit silentio: iniquitas quoque temporum plura quae posteritaticonsecrata erant, consumpsit, unde non miretur lector, nee molestc ferat, si hunc praesulemquintum, hie loci abbatem stetisse, et 2. Julii posita mortalitatis sarcina stare desiisse" dicamus, et memorabile quid praeterea nihil addamus.
Floruit circa airaum domini 1024.
Viuente hoc abbate Joannes XVIII. pontifex maximus cum maxima solemnitate in praesentiaRoberti Regis Galliae et Canuti Regis Damae et Angliae Romae coronavit Imperatorem Conradum.
Fnlme : von Bocholts Ilt.