77
Apologia pro.58uxorem, vitam cum morte commutaret, vidua nuptias nonrepeteret, nisi & officiales, & equites, & subditi, in consiliumadhibiti, eas ratas haberent, sin minus homagium & obe-dientiam ipsi impune recusarent. Ducissae Sybillae pacta di-versum non inducunt, verba enim illa (wir wollen heischen vndbefehlen) ordinum censensum non excludunt, sed potius prae-supponunt, ut exordium pactorum Saxonicorum clarissimètestatur, nimirum illos ipsos, qui hanc causam matrimonia-lem tunc egerunt, & tractarunt, praecipuos ex numero ordi-num fuisse. Valde est autem frivola & impertinens illa tua so-lutio: quia, dicis, bonum Principem urbanitatis, vel courte-siae, vel abundatioris cautelę gratia in pactis Prutenicis recepisse, se Statuum consensum curaturum: certe haec clausulasufficienter probat, pactioni & conventioni Prutenicae ordi-nes non interfuiſſe, & propterea Principem ſe eum conſen-sum curaturum, cavisse.In secundo argumento, maior em propositionem non so-lum concedis, sed & laudas, & quidem recte: sed quod distin-ctione conaris elabi, in eo nihil proficis. Nam omnes saniintelligunt, promissionem de Ducatibus & Comitatibus indotem Principi extraneo afferendis, esse alienationis spe-ciem, quare & bona est consequentia: Hoc si tu Jurista a-podictice non intelligis: helleboro opus habes, quod tibi ce-rebrum passionibus infectum emendet & corrigat.Tertio meo argumento, paradoxum iuris opponis †,in pactis Borussicis Imperatoris consensu opus non fuisse:contra iuris feudalis immota principia: sed quare? Hic aliud effugium non habes, quam imaginarium tuum illud iusMaioratus & unionis: Id est, petitionem principii: quod e-nim in controversia positum est, hoc tu pro certo pręsuppo-nis: malè. ex vero non nisi verum, ex falso non nisi falsum se-quitur.