Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
57
Einzelbild herunterladen
 

Discursu verè luridico.57debetur: quomodo pacto acceptum feram? aqua igitur haeres,aut si mavis, ut mus in pice: & te contradictionibus implicas:Quod malae & desperatae causae certissimum est indicium. Sedtamen, dicis causa, pergamus ad reliqua: primum temerè (utalia omnia) affirmas in his pactis Statuum & civitatum con-sensu opus non fuisse, solum Principis iussum sufficere: Errastoto coelo, ( domine discurrens Jurista) Erras, nam aliter dehac re Jurisperiti & loquuntur & sentiunt: aliud etiam privile-gia terrarum postulant: aliud denique exempla demonstrant.Primum indubitatum est dispositiones de Ducatibus & 76Comitatibus, utpotè ardua negocia sine consensu & consilioProcerum & ordinum interessentium expediri non debere:Nevizant. cons. 12. num. 156. inter consilia Alberti Bruni. Secundo,ex recessu provinciali Juliacensi anno 1475. inter Ducem Wil-helmum & ipsius ordines inito, manifestissimè apparet, Duci-bus Juliae & Montium non licere Ducatus suos cum pertinen-tiis in totum, vel ex parte, quocunque modo in alium transferre, nisi habitis comitiis provincialibus, communis omniumordinum consensus & approbatio accedat, ut extractus lit. H.satis testatur, his verbis: Fürter sollen wir / vnsere Freundt / vnndNachkömbling / keine Versatzung / Beschwerung / noch erblicheGifft oder Vbergab / in dem vorbeschriebenen vnserm Land vonGülch / thun / Sondern nach wissen vnnd Raht vnserer Räht vnndRitterschafft vnsers Landts vorgeschrieben / oder des meisten theilsdarvon: Sonder argelist etc. Si oppignorare vel aliter grava-re Ducatus suos Principes sine consensu Procerum non pos-sunt; multò minus in dotem dare filiae universos: à minore admaius: quod argumentum in iure est validissimum. Et veròplurimum ordinum interest, cui domino & Principi obediant& pareant.Accedunt tertiò, exempla idem confirmantia, praesertimautem pacta dotalia Joannis Ducis Cliviae, & Mariae coniugisde anno 1496. quae & hoc habent, ut si fortè Dux Joannes anteH