Discursu verè Iuridico:①foeminam ad primogenituram non admitti, ut quae pro con 73servatione familiae, cuius illa finis est, constituitur. Recte: Sedquod addis, legem consuetudinis patriae aliter esse scriptam:iterum peccas, quia ipsum κρινόμενον pro argumento tuae con-clusionis usurpas: Malè: & contra dialecticorum regulas: ho-mogiales enim Ducis Adolphi literae, hoc quod vis, non pro-bant.In §. quartò opponit, &c. valdè sudas, ut nobis persuadeas pri-vilegium Caroli V. imaginarium tuum Maioratum confirma-re, non abolere: ego verò econtra statuo, (quod & res ipsa lo-quitur) istum Maioratum in his terris ne inter filios unquamviguisse multò minus inter filias, & propterea nec aboleri, necconfirmari ab Imperatore Carolo potuisse: cum non entis nul-lae sint qualitates: per vulgata iura. Hoc axioma certissimum& firmissimum esse, supra in thesi 5. & 9. evidentissimè docui.Itaque † de ista Maioratus confirmatione, impetrans Dux 7Wilhelmus, & Cęsar Carolus concedens, ne cogitarunt qui-dem: Sed hoc tantum petiit impetrans, ut, si liberi masculi de-ficerent, filiae omnes ex aequo ad successionem feudalem habi-les essent: non (ut tu vis) iure proprio, & pro hęredibus suis u-triusque sexus, sed ex singulari gratia & beneficio, & quidempro haeredibus tantum masculis. Haec & non alia fuit cum im-petrantis vasalli, tùm Imperatoris concedentis, mens, volun-tas & intentio: quam tu discurrens Jurista, datâ operâ, conarispervertere, & invertere, saltem ut veritati fucum facias. Nontuis hoc privilegium distinctionibus, & subdistinctionibus, nonglossis, non praesuppositis, indiget: per se clarum & ipso solemeridiano clarius est, noli igitur in scirpo nodum quaerere. Adhabilitationem filiarum ex Wilhelmo & Regina Maria nata-rum uterque unicè respexit, salva tamen natura & proprieta-te feudi, ut post filias ad successionem non admitterentur alii,quàm masculi: quare falsissimum est, privilegium Carolinumideo pro filiabus fuisse impetratum, ut non solum ipsae, sed &conse-
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
55
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten