Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
54
Einzelbild herunterladen
 

Apologia pro54istam confoederationem respexisse, & per consequens faterisid ipsum, quod ego tibi semper obieci, nimirum, malè te inhac unione, seu confoederatione, assertionem tuam fundare,cum successionis in ea nulla fiat mentio. Sed benè est, quod i-psa veritate convictus, mutasti sententiam, & aliud fundamen-tum quaesivisti, scilicet, pactum Adolphi primi Ducis Cliviae,in anno 1418. confectum: quod quia supra satis superque exa-minavimus, in praesentia, ne actum agere videmur, omittimus.Valde autem es mihi iniurius, quod cum scommate, & qui-dem putido, sordido, & obscoeno mihi affectationem subtili-tatis, obiicis: etenim non subtilis, non fucata, sed simplex est& aperta veritatis oratio. Animadverto quidem te admodumgre ferre, quod te perversum & insanum esse dixerim: sed reiipsius indignitas haec mihi verba extorsit: tu, ut te vindices,me contra asinum vocas: quod ego tamen non aegrè fero, imolubens fateor, me iam multis annis fuisse asinum, & quidemaulicum.72 Sequitur alterum caput refutationis meae, quod posi-tum est in distinctione cancellariarum, officiorum, privilegio-rum, immunitatum, & aliarum rerum perpetua, atque etiamin ipsismet coniunctionibus observata: quid tu hoc? Dif-ferre, ais, unitatem numeri, ab unitate actionis: quod, qua-le sit, non satis intelligo, sed quod subiicis, Principatus nostrosesse unum numero, nihil aliud est, quàm petitio principii, quemargumentandi modum logici explodunt: inter has terras au-tem & provincias Belgicas dissimilitudo est longè maxima.Verum enim verò, libenter accepto confessionem tuam,quâ dicis, has terras, utpote limitibus, regiminibus, diaetis, & a-liis rebus distinctas per naturam benè disiungi & dividi posse:sed quod annectis, propter pactum disiungi aut dividi non de-bere, tibi probandum incumbit: quod tamen nunquam, scio,facies.In §. & considera mihi, &c. rursus libere fateris, communiterfoemi-