Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
53
Einzelbild herunterladen
 

Discursu verè luridico.53 Juridico opposui, contemptim & nuda, & mera lappalia vo-cas, hoc est, ut ego quidem interpretor, futilia, aliena, irrelevan-tia, nihil ad rem pertinentia, nihil concludentia: ego verò, cumtua prętensa fundamenta omninò talia esse, vel puer intelli-gat, ea rectiùs nuda & mera lappalia vocavero: non enimGermanismum, sed cum Germanico & Romano iura collatalapponismum sapiunt: verùm, his omissis, videamus tamenquid in mea refutatione in specie desideres.Primum, ais, me perperam scripsisse, uniones in quibus 71hactenus Brandenburgenses certam victoriae spem collocarunt.non terras ipsas copulare, sed perpetuam & hęreditariam ami-citiam & pacem inter dominos & subditos earum constituere.Scripsi, fateor, atque etiamnum idem affirmo: etenim verba &contextus confoederationis illius, quae in anno 1496, omniumprocerum unanimi consensu inita, confirmata, sancita, sigillismunita, atque adeò iureiurando roborata est, à calce, ad finemusque aliud nihil, quam hoc ipsum, continet de modo succe-dendi ne unicâ quidem syllabâ mentionem facit. At, inquis,ego ad illam confoederationem in meo quasi discursu non re-spexi, & ne nunc quidem eam pro unione illa provinciali seugenerali harum terrarum habeo. Cur igitur, bone vir, statimab initio tui discursus quasi Juridici sic loqueris: Primò quan-tum ad Jus Maioratus attinet, successiones tàm Clivenses,quàm Juliacenses, eidem antiquitus subiacent, hoc est primo-genito, vel eius linea deficiente, primogenitae deferuntur: &addis, postquam enim anno 1496. occasione nuptiarum Ma-riæ Juliacensis & Joannis Clivensis, utraeque terrę ex pactoPrincipum cum subditis, ceperunt uniri, & Indivisibiles esse,hoc ius simul iis est illa, tum, utpote sine quo earum unionon conservari, nec ad posteritatem transmitti poterat,quippe, quod ita naturâ comparatum sit, ut totum divi-dendo pereat. Haec tua sunt, discurrens Jurista, verba for-malia, sed quid nunc? pudet te huius fundamenti, negas te adG 3