Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
52
Einzelbild herunterladen
 

Apologia pro52Imperatorum venerunt: quid igitur iam decedet, si in horumomnium locum Illustrissima familia Palatina beneficio matri-moniorum succedat? quia etiam in ipsa coniunctione singuliDucatus iuxta matriculam Imperii suas retinuerunt pensita-tiones, quas unum solvere, vel plures, Imperii nihil interest:cui & non minus commodè per plures, quàm per unum so-lum, & aliquando etiam commodius serviri potest: nec verbaprivilegii Maximiliani primi, narrative, non dispositivè posi-ta, tibi (apodicticè Jurista) vel minimum patrocinantur. Quemaliae Nationes in principatibus succedendi modum amplexaesint, nihil ad nos Germanos attinet: certè apud Italos etiamdividuos esse principatus, testatur Julius Clarus quaest. 44. num.2. & alij. Nec verum est, quod postea subiungis: harum ter-rarum divisionem vel potius separationem Statibus & civitati-bus, & subditis earum incommodam & detrimentosam fore:Sin tales recipiant possessores & dominos, qui antiquum &quidem perpetuum & haereditarium pactum maiorum suorum,quod unionis vocant, ad amussim se observaturos, leges, item,statuta, privilegia, immunitates, consuetudines, & omnia iura,singulis & universis satta & tecta conservaturos, solenniter iu-rent, non magis divisio, vel separatio iis nocebit, quàm ipsorummaioribus antiquae divisiones nocuerunt: Nam etsi diversoshabeant dominos, tamen unionis vinculo manent & manebunt in perpetuum & haereditariè invicem obstricti & obligati.Ergo moribus antiquis, res stet Juliana, nec recedatur ab eo,quod tam diu aequum visum est, cum nihil ferè exitu perniciosiussit, quam si leges quibus stat Respublica mutare aut innovarealiquis tentet: sic n. discurrens Jurista, tua verba, contra temetipsum retorqueri commodissimè possunt, discurras, scribas,deducas, libelles, informes, quicquid velis.Jam ad refutationē tuæ (ſi Diis placet) refutationis tranſeoubi ab initio valde ridiculus es, quod argumenta & fundamen.ta, quae tuis paradoxis & absurdis maximis in discursu meo ve- Ju.