Discursu vere luridico:41pendet ex natura, proprietate, & qualitate feudi masculini, re-cti, quę non patitur pactum, testamentum, statutum, manda-tum, vel edictum, solius vasalli, si dominus ipse non consentiat:maxime si pactum, vel testamentum, vel statutum, vel manda-tum & edictum legibus & consuetudinibus Curiae Imperialisropugnat. Etenim feudorum proprietas non ad vasallum sedad dominum spectat: Ergo si de eo aliquid paciscitur, vel sta-tuit, vel mandat vasallus, de re aliena paciscitur, statuit, & man-dat, & per consequens nihil agit. Haec cum sint principia Jurisindubitata & immota, lectorem benevolum multis & longisallegationibus ad taedium & naus eam desuper praepedimentumobiicere nolo.Extant statuta & edicta, quae penultimus Dux & Comeslaudatissimus Wilhelmus Juliæ, Cliviæ & Montium, Marchę& Ravenspurgi anno 1582. Düsseldorpii imprimi fecit ad restantum privatas singulorum subditorum pertinentia: haec in-quam statuta & edicta, etsi per se iuri communi Romano, na-turali ęquitati, & receptis consuetudinibus antiquis confor-mia, & propterea à proceribus & Statibus universis unanimiconsensu comprobata, optimus Princeps vigorem habere no-luit, donec Cæsareæ Maiestatis confirmatio, & ratihabitio iisaccederet: quis igitur dubitabit de rebus ipsum statum publi-cum concernentibus unquam licuisse possessoribus harumterrarum, non requisito domino aliquid facere? veluti con-suetudinem in successionibus usitatam & receptam, atque etiam iuri feudali consentaneam vel mutare, vel abrogare, & ineius locum novam succedendi formam introducere? non li-cuisse dico, non solum de iure, sed etiam ex Recessibus provin-cialibus inter ipsos dominos, & eorum ordines & Civitates,per mutuum consensum initis: qui cum contractus sint ultrocitroque obligatorii, & quidem perpetui & haereditarii, meri-to exactam observantiam requirunt: quod ut lector, plenius& manifestius intelligat, eum ad copias factorum Recessuum
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten