Th 9.10.11
Apologia pro42anno 1451. & 1511. huic scripto adiunctas remissum volo.Et nunc ad thesin octavam pergo: quę † de vero intelle-ctu Privilegiorum Caesareorum super habilitatione filiarumimpetratorum agit, & accurata confirmatione non indiget:quia de Jure cōmuni regulariter omnia Privilegia strictè suntintelligenda. Et si sunt personalia, personas in iis nominatimcompraehensas non egrediuntur, ut manifestè ex iis apparet,quae infra ad confirmationem propositionis XV. sunt allega-ta, quo lectorem remitto.Sed pergo ad thesin 9.10.11. quarum thesium connexarumprobationem ex historiis, annalibus, genealogiis, & chronolo-giis depromere oportet: quia autem infinita sunt exempla,brevitati studebo, & ex multis, tot saltem, quae veritati adstru-endae sufficere videbuntur, in medium afferam.Theodoricus Comes Clivię secundus cum fratre Godefri-do ex paterna & materna linea tres Comitatus adeptus est:Comitatum Cliviae, Comitatum Teisterbantii, & ComitatumLoyensem. Godefridus Junior contentus Comitatu Loyensi,ut maior esset fratris natu maioris auctoritas & potentia, ei Comitatum Clivię & Teisterbantii volens cessit. Theodoricusnonus Comes Cliviae fratrem habuit itidem Theodoricumnominatum, cui quoniam cesserat in partem hęreditatis Co-mitatum Hulckeradium, circa Neussiam, ipse ComitatumClivię solus retinuit. Adolphus primus Theodorici filius Co-mitatum Altenae sibi reservavit: Comitatum verò Bergensemfratri Everhardo seu Engelberto in partem haereditatis cessit.Rursus Adolphus Comes Altenaensis & Bergensis ideo solusutrunque Comitatum retinuit, quia Cononius frater minornatu Archymystes Agrippinensis est factus: hic Adolphustres filios reliquit Eberhardum, Arnoldum & Engelbertum:huic Comitatum Bergensem assignavit: Arnoldum, ad Ar-chiepiscopatum Coloniensem promovit: Ipse vero Comita-tum Altenae sibi reservavit: huius Eberhardi duo filii, Frideri-cus &