Discursu verè Iuridico:29eumque suam in gratiam recipere dignaretur: & paulò postvicissim conventum est, quod praefata Caesarea Maiestas re-mittet & condonabit, prout ex nunc, prout ex tunc remittit& condonat, eidem Illustrissimo Duci omnem offensam quaMaiestatem suam offendisse quovis modo comperiatur, reci-pietque & recipit ipsum Ducem in bonam gratiam suae Maie-statis, remittendo & condonando illi omnem indignationem& offensam, ac deinceps ipsum Ducem habebit, tanquam bo-num imperii principem, & una cum principalib. dominiis, ter-ris, & subditis suis, quos nunc habet, quique ei virtute huius tra-ctatus restituentur, sub sua & Imperii protectione. Non iamdisputo, an Causae à domino directo tuc temporis in mediumallatę, verae fuerint, an secus. sed contextui, & verbis ipsiustransactionis iam repetitis inhaereo. Interim tamen non diffi-teor, post restitutionem factam, omnia feuda pristinam natu-ram recepisse, sed non tàm per se, quàm ex gratia domini cul-pam remittentis, sicut verba transactionis apertè probant.Deinde eadem haec feuda ex eiusdem Imperatoris Caroli pri-vilegio, anno 1546. Duci Wilhelmo, eiusque filiabus, & ha-rum liberis masculis indulto, iam rursus nova sunt facta, sic utinvestiturae, quę filiabus vel earum masculis haeredibus ex eoprivilegio debentur, non antiquae, sed novae sint appellandę,salva tamen atque incolumi manente feudorum natura, quantum posteros & successores attinet. Affectus igitur, tibi dis-currens Jurista iterum visum perstrinxit, ut verba transactio-nis non rectè inspexeris, & efficaciam privilegii Carolini nonsatis attenderis: sed transeat etiam hoc, cum multis aliis tuiserroribus.Restat postrema distinctio, an feuda nostra † sint dividuavel individua, in qua quaestione totius controversiae & negotiicardo immediate consistit: quare tantò diligentiùs est nobisexaminanda & ponderanda, quam nolo equidem meis, sedClariss. JC. Germaniae Dn. Hermāni Vulteii verbis decidere:
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten