Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

42

Apologia pro28ventione, vel alio quocunque modo feudum vel in totum, velex parte alienare. Tertiò, ut pares gradu & iure: sive sint foe-minę, sive masculi, ex ęquis partibus succedant. Quartò,quod hoc casu, scilicet cum plures sunt haeredes, licitum sitfeudum partiri vel dividere: omnia secundum Thomam deMarinis, in tractatu suo de qualitatibus & differentiis feudorum. ubi& multo plures naturales proprietates feudi recti enumerat,sicut & Schneidewinus n. 36. & omnes alij, quos hoc loco cumtaedio recitare non est opus.Itaque alia distinctio succedit, nimirum controversosDucatus & Comitatus fuisse feuda olim antiqua, nunc autemesse nova: quam sententiam tamen, tu domine discurrens Ju-rista, ut absurdam & falsam in tua Apodixi folio 66. §. quintum ar-gumentum, explodis, ubi sic scribis: revera omne feudum novum,pendet à concessione nova, quam nunquam vel ex Carolinoprivilegio, vel ex felonia aliqua a Duce cōmissa mihi probave-ris, causatam: hęc tu. Ego verò Explosionem illam tuam nihilquidem facio, sed ueritatem amplector, & tueor, quę est: feudumnovum etiam hoc dici, quod paternum vel antiquum cum esset,ob aliquam causam domino directo fuit apertum, & ex gratiarursus collatum vel restitutum, Andr. de Isernia in cap. 1. n. 7. desuccessione feudi. &c.1. de Vasallo decrepitae aetatis. Jam vulgo notumest, & ex transactione Venloyensi clarè apparet, Carolum V.Imperatorem, Wilhelmo Duci Cliviae, Juliae, & Montium, an-no 1543 omnia sua feuda ob commissam feloniam ademisse,at vigore istius transactionis restituisse, ubi Illustrissimus DuxJulię & Cliviae, in genua procidens coram Maiestate Cęsarea,agnovit, & palam fassus est, se facilitate iuvenilis aetatis, & per-suasionibus quorundam deceptum & circumventum, gravi-ter offendisse suam Maiestatem, eiusque iram & indignatio-nem erga se provocasse, omni humilitate & submissione soligratiae Maiestatis suae Caesareae confisus supplicibus verbis o-rabat, ut Caesarea Maiestas illi omnem offensam condonare,eumque