Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

Apologia pro1627 Maioratum conducit? Cum indubitatum sit, etiamsi expluribus filiabus successionem non nisi uni detulisset, tamensuccessoribus suis, suo exemplo legem imponere non potuis-se, in simili casu idem faciendi, quod exemplum contrarium eius nepotis Ducis Wilhelmi clarissime demonstrat, qui nonuni tantum, sed omnibus filiabus habilitationem & capacita-tem impetravit, cum videret, etiamsi plures relinqueret, dis-tinctione tamen & separatione Ducatuum & Comitatuum,coniunctorum, non divisione, non mutilatione, non discer-ptione singularum partium opus fore. Ergò ut in omnibus a-liis negociis & causis, ita etiam in casu caducitatis non exem-plis sed legibus est iudicandum, I. nemo. C. desententiis & interlo.omn. iudicum.Quod autem Wilhelmus senior Dux Juliae pro causa & ra-tione suae petitionis ad obtinendam habilitationem suae filięhæc verba posuit, Damit die berührte Fürstenthumb / Gülch /Berg / vnd die Graffschafft Ravensperg nach seinem abgang (be-sonder dieweil etliche Güter der benandter zweyer Hertzogthumban andere örter fallen möchten) nicht zertrent / noch dem HeyligenReich deßhalben also nützlich vnd wol gedienet würde / &c. hoc mi-nimè probat, eum ad constituendum Maioratum respexisse:cum eo tempore ne fingi quidem Maioratus potuerit, utpotecum filios nullos, filiam autem non nisi unicam haberer, cuiussolius curam, (ut par est) habuit, non sollicitus, qua rationeeius posteri in his feudis Imperii sequentibus temporibus suc-cederent, atque ideo etiam ista clausula in dispositione privi-legii subsequenti non fuit repetita.In §. Solches sonsten vor Hochgedachts Hertzog Wilhelmszeiten / &c. rursus ingenuitatem & candorem Antagonistę no-stri laudo, quod historiae veritate convictus fatetur, Juliae& Montium, tum Comitatus tum Ducatus aliquando con-iunctos, aliquando etiam divisos fuisse: sed ego postea planumfaciam,

28