Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

Discursu verè Iuridico:mirum est igitur utriusque pacta in eventum caducitatis diver-sa fuisse, & illum quidem ex filiabus uni tantum quam habuit,hunc verò in eundem eventum omnibus filiabus coniunctim& simul ex aequo successionem detulisse, atque etiam à DivoImperatore Carolo V. anno 1546. impetrasse: quae successiosine divisione, dilaceratione, & mutilatione singularum par-tium commodissime fieri potest, saltem per distinctionem, &separationem, quae terras illas inconfuse iunctas, ad pristinumstatum reducit, sine omni cum ipsius Romani Imperii, tùmreliquorum statuum, atque adeò ipsarum terrarum, earumqueincolarum detrimento & incommodo: de qua re postea suoloco plura.His modò iudicet aequus lector, quo iure, aut iuris praetextudiscurrens noster Jurista, filias illas illustres Ducales ad obser-vantiam pacti successorij Ducis Adolphi possit adstringere,qui ante annos ducentos & amplius vixit: patris verò cum Cae-sarea Maiestate ante paucos annos initum, & aliquoties reno-vatum pactum successorium infringere, aut etiam ex illo anti-quo & obsoleto explicare & declarare? certè secundum rectamrationem semper pacta posteriora derogant prioribus, nonpriora posterioribus. Sed quid respondebimus ad ea, quae se-quuntur, nimirum Jus Maioratus & unionis ex pacto Ducis A-dolphi non solum in terris Clivicis vigere, sed etiam ante &post coniunctionem, terras Juliacenses, Montenses & Raven-spurgenses eundem succedendi modum observasse? nimirumid quod res est, Juristam nostrum discurrentem scribere, quodprobare nunquam poterit. Quid igitur? an non WilhelmusJuliae & Montium Dux postremus, ab Imperatore Maximilia-no anno 1508. privilegium impetravit, quo filiam eius ad suc-cessionem feudalem habilem, idoneam, & capacem reddidit?fateor; sed quid hoc ad rem? Certè habilitationem pluriumfiliarum non potuit petere, quia non nisi unicam habuit. &quia non nisi unicam: quid hoc exemplum ad probandumMaioratum