Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

Discursu vel luridico.17faciam, non solum in terris Juliacensibus & Montensibus, sedetiam in Clivensibus, Marchianis, & Ravenspurgensibus ean-dem coniunctionem & separationem semper fuisse observa-tam: quae cum ita se habeant, iam agnoscit benevolus lector,non esse verum, quod Jurista noster discurrens pro primo suaeassertionis fundamento posuit, nimirum terras Clivenses & Ju-liacenses (quibus in universum & reliquas complectitur) JuriMaioratus semper subiectas fuisse, atque etiamnum esse.Sequitur quasi fundamentum alterum, quod in harum ter-rarum unione collocat Antagonista, cuius vim & efficaciam,lector melius intelligat, sciendum est, vocabulum unionis di-versimode accipi: nam aliquando Comitatus vel Duca-tus sic uniuntur, ut ex diversis specieb. una fiat massa: una sub-stantia, & nomen rei alteri unitae intercidat: quod cum fit, o-mnia privilegia, statuta, consuetudines & iura territorii unitipereunt, quoniam tali unione insecuta ęqualis est unitarumterrarum conditio, & eodem iure regitur unitus locus, ac is,cui unitur. Et haec est illa unionis species, quâ Discurrens no-ster Jurista nititur, ut patet ex Juribus allegatis in §. InmassenRechtens / &c. & §. Da aber obgedachte drey Fürstenthumb.Aliquando autem unio eo modo fit, ut hac non obstante,singuli Comitatus vel Ducatus uniti suam essentiam & sub-stantiam retineant, & alius alii non incorporetur, sed dunta-xat coniungantur, id quod ex voluntate & intentione contra-hentium facilè intelligitur.Verum nunc in omnibus harum terrarum unionibus & con-iunctionibus, tàm particularibus quàm universalibus, semperhoc actum est, ut uniti Comitatus, vel Ducatus, nihilominuspropriis suis legibus, constitutionibus, privilegiis, statutis &consuetudinibus regerentur, etiamsi unius Imperio & Regi-mini subiecti essent, ergò dici non potest, unionem unitos adunam substantiam, aut ad unum individuum, aut naturam re-duxisse, sed quemlibet Ducatum vel Comitatum suam indolem

29