Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

24

Apologia pro14Sed pergamus ad alia: Ut fidem iis, quae prius dixeras, fa-cias: subiicis, Clivenses & Marchicos Status & Civitates, (dequibus tamen ob annalium contradictionem nisi melius edo-ctus fuero, valdè dubito) adhuc hodie non aliter novum Prin-cipem ad successionem & regimen admittere, nisi prius solen-niter pręstita & suscepta iuratoria stipulatione, auff den vor-hergehenden Hertzog Adolffs huldigungsbrieff / & hoc ipsum, àDuce Johanne Wilhelmo ante paucos annos sine liberis de-functo, esse observatum, per copiam reversalium literarumcomprobas.Sed quid hoc ad nostrum quæso πρινόμενον facit, quodnon in eo consistit, an successio Ducatus & (ut tu vis) etiamComitatus Marchae, soli primogenito vel primogenitae debeatur, vel (quod in effectu idem est) an hi Ducatus & Comi-tatus divisionem admittant, vel secus? sed an saepè nomi-nati Ducatus tres, & Comitatus duo, à tempore Joannis III.Ducis Cliviae, & Comitis Marchae, coniunctim ab uno eodem-que Principe possessi & administrati, iam deficiente eius lineamasculina, separationem & distinctionem admittant, an secus:hic est verus & unicus nostrę controversiae status: hîc Rhodusest, hîc salta: quem tu (ut videtur) de industria vel dissimulas, velpervertis, vel multis parergis ita implicas & obscuras, ut sim-pliciores & imprudentiores, quid in lite sit, vel non sit vix in-telligant. Facilis autem est ad illam quaestionem responsio,si modo tempora & circumstantias rei consideres, quod omni-no facere necesse est, cum secundum Jurisperitorum perpetuam& immotam regulam, etiam minima facti circumstantia, Jusipsum mutet.Quod ut ad praeſens negocium in ſpecie accommodem, a-26 lia fuit Ducis Adolphi, quam Ducis Wilhelmi ratio & con-ditio: ille enim non nisi Clivenses & Marchicas terras posse-dit, hic verò non illas tantum, sed etiam Juliacenses, Monten-ses, & Ravenspurgenses simul rexit, atque administravit: nonmirum