Discursu verè luridico.sex omnes congruis dotibus ad matrimonia, dignitati & ordi-ni suo convenientia promovit: Joannes verò secundus, etsi i-dem Ducatum Cliviae & Comitatum Marcanum, tanquampaternam haereditatem solus pro se retinuit; tamen maternahaereditate, nimirum Comitatibus Niversii, Auxerrae, Rhete-lij, ac Estampii, in Regno Galliae sitis, vicissim fratri Engelber-to in solidum cessit: fratri verò Theodorico Archiepiscopa-tu Rhemensi: Adolpho autem Canonicatu Leodiensi opimosufficienter providit, eosque hac ratione non vi Juris Maiora-tus, (vt tu vis) ad renuntiandum paternae haereditati commô-vit: Joannes denique tertius fratrem iustae aetatis nullum ha-buit, sorori autem Annę numeratâ usitatâ dote matrimoniumWaldecianum conciliavit: Unde sequitur, fratres Joannis pri-mi, & Joannis secundi Ducum Cliviae, &c. nullo modo invi-tos, vigore praetensi paterni, & respectivè aviti pacti, divisionemaequalem non ursisse, sed ex libera voluntate, familiae conser-vandae causa, pręsertim cum eis aliundè sufficienter esset pro-visum, hęreditate paterna ultrò aliquatenus abstinuisse.Quid verò, an non hic ipse † Dux Adolphus, quem insti-tutorem primogeniturae & Maioratus falsò nominas, haeredi-tatem cum fratre Theodorico divisit? cum illi pro sua parte Co-mitatum Marcanum traderet, ipse Ducatum Cliviae sibi vindicaret? negas? Annalibus, Genealogiis, & libris ChronicisClivensibus & Marcanis, te etiam invitum convincam: at quidalia & meliori quàm ipsius Adolphi confessione opus est, quamipse privilegio successorio Clivensi, quo frustra tantoperè glo-riaris, inseri iussit: ibi, Jedoch mit vorbehalt aller Scheydbrieff /(i.e, literis divisionum,) so vnser gnädiger lieber Herr / vnd vnsergnädiger lieber Juncker sein bruder / einander gegeben haben / wel-che in jhren kraͤfften bleiben sollen / rc. Quid nunc respondes do-mine discurrens Jurista? nimirum instrumentum, quo divisio-nem terrarum Clivensium vis impedire, eandem disertè con-probare, non potes inficiari, atque ita tuo ipsius gladio te iugulas.B.
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten