Druckschrift 
6 (1879)
Entstehung
Seite
188
Einzelbild herunterladen
 

188

1393 et interdum per duos seu tres aut quatuor menses divina officia cele-brentur absque aliqua culpa rnagistrorum civium, proconsulum, consulumac universitatis predictorum, propter que divinus cultus diminuitur etanimarum pericula subsequuntur, et quandoque persone in dicta civitateconsistentes vere penitentes confesse et contrite pia devotione inducterecipere intendentes eukaristie saeramentum, huiusmodi eorum devotionepropter prefati interdicti observationem absque culpa propria defrau-dantur populique devotio a divinis officiis retardatur ac lentescit indicta civitate. Quare pro parte magistrorum civium, proconsulum, con-sulum ac universitatis predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, utprovidere ipsis super hoc de oportuno remedio paterna diligentia digna-remur. Nos igitur, qui divinum cultum augeri et christianam populidevötionem confirmare et animarum periculis obviare intensis desideriisaffectamus huiusmodi supplicationibus inclinati, prefatis magistris civium,proconsulibus, consulibus ac universitati, ut postquam huiusmodi personequacunque etiam auctoritate excommunicate et quibus est, ut prefertur,ingressus ecclesie interdictus, si que ad prefatam civitatem accesserintet ibidem comedendo vel bibendo, aut etiam pernoctando moram traxerint,per magistros civium, proconsules, consules et universitatem predictoscum effectu de civitate ipsa expulse fuerint vel ipse inde sponte reces-serint, ipsi magistri civium, proconsules, consules ac universitas dictecivitatis divina officia in eorum presentia facere celebrari ac sacramentaecclesiastica recipere statim post expulsionem seu recessum huiusmodiexcommunicatis et interdictis exclusis libere possint, dum tarnen civitaspredicta specialiter huiusmodi non fuerit ecclesiastico interdicto supposita,nee id magistris civium, proconsulibus, consulibus ac universitati pre-dictis seu alicui vel aliquibus eorundem contigerit specialiter interdici,tenore presentium de speciali gratia indulgemus, apostolicis neenonhuiusmodi provincialibus ac synodalibus constitutionibus et aüis con-trariis non obstantibus quibuseunque. Nulli ergo omnino hominumliceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerariocontraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationemomnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noveritineursurum.

Datum Eome apud sanetum Petrum III. kalendis Novembris, ponti-ficatus nostri anno quarto.

Nach dem Original im Stadtarchiv. Das plumbum hängt an. In dorso: Boiii-^ fecius IX. dat man zo Coelne weder syngen mag, sobalde die beunynge nyssCoelne getzoigen synt.